라틴어 문장 검색

urbs diripienda militi data est custodibus divisis per domos eorum qui intra praesidia Romana fuerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 459:2)
munitionis facies nova primo eos velut miraculo quodam tenuit, cum duces undique vociferarentur quid starent et non ludibrium illud, vix feminis puerisve morandis satis validum, distraherent diriperentque?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 521:2)
eam quoque Hippocratis et Epicydis tyrannidem Marcellum excitasse Leontinis crudeliter direptis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 427:1)
dein cum id neque terra neque maria omnia expertus potuisset, auctores traditarum Syracusarum fabrum aerarium Sosim et Moericum Hispanum quam principes Syracusanorum habere, totiens id nequiquam ultro offerentis, praeoptasse, quo scilicet iustiore de causa vetustissimos socios populi Romani trucidaret ac diriperet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 429:1)
bona quoque multis adempta, ita ut ne nudo quidem solo reliquiis direptae fortunae alere sese ac suos possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 433:1)
C. Laelium primo quoque tempore cum quibus venerat navibus redire in Hispaniam iussit.- Carthaginis expugnationem in hunc annum contuli multis auctoribus, haud nescius quosdam esse qui anno insequenti captam tradiderint,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 100:3)
imperata non inpigre solum sed etiam avide exsecuti direptis fugatisque cultoribus agri summa vi urbem oppugnabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 186:2)
tum a caede ad diripiendam urbem discursum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 255:1)
crediderat campestris oppidi facilem expugnationem esse, et nobilitas coloniae induxerat eum, magnum se excidio eius urbis terrorem ceteris ratum iniecturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 589:1)
laeta et ipsis qui rem gessere urbis eius expugnatio fuit et imperatori ceteroque exercitui;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 46:1)
eodem ferme die ab Attalo rege Opuntiorum urbs capta diripiebatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 90:1)
concesserat regi praedam Sulpicius, quia Oreum paucos ante dies ab Romano milite, expertibus regiis, direptum fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 90:2)
pecora, quae inter festinationem abigi nequierant, sunt direpta et in naves conpulsa.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 115:1)
Sed res haudquaquam erat populo facilis, et liberis cultoribus bello absumptis et inopia servitiorum et pecore direpto villisque dirutis aut incensis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 166:1)
in eo tumultu et sociis pecunias imperari et diripi propinquas urbes posse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 368:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION