라틴어 문장 검색

a principio adulescentes qui sese ad discendum obtulerant εφυ- σιογνωμόνει. Id verbum significat, mores naturasque hominum coniectatione quadam de oris et vultus ingenio deque totius corporis filo atque habitu sciscitari.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IX 3:1)
Ast ubi res didicerant rerum omnium difficillimas, tacere audireque, atque esse iam coeperant silentio eruditi cui erat nomen ἐχεμυθία, tum verba facere et quaerere, quaeque audissent scribere, et quae ipsi opinarentur expromere potestas erat;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IX 6:1)
hi dicebantur in eo tempore μαθηματικοί, ab his scilicet artibus quas iam discere atque meditari inceptaverant:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IX 7:1)
Nunc autem, inquit, isti qui repente pedibus ad philosophos devertunt, non est hoc satis quod sunt omnino ἀθεώρητοι, ἄμουσοι, ἀγεωμέτρητοι, sed legem etiam dant qua philosophari discant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IX 9:1)
Alius ait 'hoc me primum doce,' item alius 'hoc volo,' inquit, ' discere, istud nolo';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, IX 10:1)
Quod M. Varro in quarto decimo Humanarum L. Aelium magistrum suum in ἐτμολογίαͺ falsa reprehendit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVIII 1:1)
In quo non modo Aelii ingenium non reprehendo, sed industriam laudo;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XVIII 3:7)
Sed videtur tamen significare velle idcirco dici divinationem, quod in aliis quidem causis iudex ea quae didicit quaeque argumentis vel testibus demonstrata sunt sequi solet, in hac autem re, cum eligendus accusator est, parva admodum et exilia sunt quibus moveri iudex possit, et propterea quinam magis ad accusandum idoneus sit quasi divinandum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, IV 6:1)
NONNULLI grammatici aetatis superioris, in quibus est Cornutus Annaeus, haut sane indocti neque ignobiles, qui commentaria in Vergilium composuerunt, reprehendunt quasi incuriose et abiecte verbum positum in his versibus:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 2:1)
Item aliud huiuscemodi reprehendunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 4:1)
Tertium restat ex is quae reprehensa sunt, quod tunicam squalentem auro dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 19:1)
Quae vero in medio sunt et a Graecis tum, μέσα tum ἀδιάφορα appellantur, ut in militiam ire, rus colere, honores capessere, causas defendere, uxorem ducere, ut iussum proficisci, ut accersitum venire, quoniam et haec et his similia per sese ipsa neque honesta sunt neque turpia, sed proinde ut a nobis aguntur, ita ipsis actionibus aut probanda fiunt aut reprehendenda:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VII 19:1)
IN eodem libro idem Plutarchus eundem Epicurum reprehendit, quod verbo usus sit parum proprio et alienae significationis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, IX 2:1)
Quod Caesellius Vindex a Sulpicio Apollinari reprehensus est in sensus Vergiliani enarratione.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVI 1:1)
' Consule veritatem, reprehendet;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XVII 3:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION