라틴어 문장 검색

Quantum bonum est, ubi praeparata sunt pectora, in quae tuto secretum omne descendat, quorum conscientiam minus quam tuam timeas, quorum sermo sollicitudinem leniat, sententia consilium expediat, hilaritas tristitiam dissipet, conspectus ipse delectet !
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 67:2)
cervice fusam dissipans iacta comam -
(세네카, Troades 485:1)
-Ergo, domine mi Rex, vita falacias mulierum, ne forte dissipent caniciem tuam.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 2. Primi sapientis secunda historia: Avis 1:30)
-Nunc vide, domine, ne dissipes filium pro ingenio mulieris, ne forte fallat te ut quedam anus.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 7. Tertii sapientis prima historia: Canis 1:9)
Excellentissime domine, quod factum est non videtur dulce, ymo amarum, si non prohicis ab hac terra filium dum vivis, antequam dissipet terram et senectutem tuam.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 15. Reginae quinta historia: Absalon rebellus 1:2)
saevus et e puppi longo clamore magister dissipat amplexus atque oscula fida revellit, nec longum cara licet in cervice morari, attamen in terras e plebe novissimus omni ibo nec egrediar nisi iam cedente carina.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, propempticon Maecio Celeri18)
Iussa facit carmenque serit, quo dissipat umbras, quo reciet sparsas:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권233)
sic fatus, et auras dissipat hasta tremens;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권372)
Alienati generis necesse est quandoque memoriam dissipari, et simul error inpegerit, exinde iam tradux proficiet incesti serpente genere cum scelere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 17:2)
Hoc pro suis omni atrocitate dissipatis nemo unquam temptavit Christianus.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 16:2)
Sed paulatim provecti ad tantam gratiam, ad quantam et crudelitatem, quia feriarum voluptati satis non fiebat nisi et feris humana corpora dissiparentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 12장 2:8)
Dedi te in foedus populi, ut suscitares terram, et possideres hereditates dissipatas, et diceres his, qui uincti sunt:
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXIX. 1:11)
misit sagittas suas, et dissipauit eos, fulgora multiplicauit, et conturbauit eos?"
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 3:5)
Mouet enim aera Dominus, uentos excitat, iaculatur fulgora, de caelo intonat, ut terrigenas ad timendum se suscitet, ut corda eorum in memoriam futuri iudicii reuocet, ut superbiam eorum dissipet, et conturbet audaciam, reducto ad mentem tremendo illo tempore, quando ipse caelis ac terris ardentibus uenturus est in nubibus, in potestate magna et maiestate, ad iudicandos uiuos et mortuos.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 3:6)
dissipatae res nondum adultae discordia forent, quas fovit tranquilla moderatio imperii, eoque nutriendo perduxit ut bonam frugem libertatis maturis iam viribus ferre possent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION