라틴어 문장 검색

Deinde etiam tormentorum fortis patientia optabilis est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 5:6)
Fortasse una in promptu sit et maxime appareat patientia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 10:2)
Ceterum illic est fortitudo, cuius patientia et perpessio et tolerantia rami sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 67 10:3)
Tolerabilis est morbi patientia, si contempseris id quod extremum minatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 12:4)
si corpus perduci exercitatione ad hanc patientiam potest, qua et pugnos pariter et calces non unius hominis ferat, qua solem ardentissimum in ferventissimo pulvere sustinens aliquis et sanguine suo madens diem ducat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 80 3:2)
Ubi autem ad malum acceditur aut peiorum metu aut spe bonorum, ad quae pervenire tanti sit devorata unius mali patientia, dissident inter se iudicia facientis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 18:2)
Itaque formetur animus ad intellectum patientiamque sortis suae et sciat nihil inausum esse fortunae, adversus imperia illam idem habere iuris quod adversus imperantes, adversus urbes idem posse quod adversus homines.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 15:1)
Male de nobis actum erat, quod multa scelera legem et vindicem effugiunt et scripta supplicia, nisi illa naturalia et gravia de praesentibus solverent et in locum patientiae timor cederet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 97 16:4)
" Suo," inquis, " et patientiae suae beneficio, non fortunae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 5:11)
Alium vidimus adversus amicos benignum, adversus inimicos temperatum, et publica et privata sancte ac religiose administrantem, non deesse ei in iis quae toleranda erant, patientiam, in iis quae agenda, prudentiam, vidimus, ubi tribuendum esset, plena manu dantem, ubi laborandum, pertinacem et obnixum et lassitudinem corporis animo sublevantem.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 120 10:1)
Nam ubi se praeparavit et indixit sibi patientiam, non aeque apparet, quantum habeat verae firmitatis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 5:3)
cum uero se siluis montibusque tradiderat, in siluis ac montibus natos omnes illos agrestis laboris patientia et uenandi solertia prouocabat et in tantam perueniebat sic uiuendi cupiditatem, ut uix posset ad priorem consuetudinem retrahi.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 14:3)
discedam e ciuitate, fugiam, exulabo, utcumque potero desiderium misera et crudeli patientia perferam.
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 10:14)
Describam nunc ego cruciatus et miseram corporis patientiam inter tyrannica tormenta saeuientia:
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 5:8)
Vicerat saeuitiam patientia;
(세네카, Controversiae, book 2, Torta a tyranno uxor, numquid de tyrannicidio sciret, perseuerauit negare. postea maritus eius tyrannum occidit. illam sterilitatis nomine dimisit intra quinquennium non parientem. ingrati actio est. 8:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION