라틴어 문장 검색

Ex quo magis ex difficultate Scripturae laboratur, meritum lectorum augeatur, de quo Psalmista:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:10)
Qui etiam ad Scripturarum obscuritatem quasi ad latebras in quibus nuntiatur Deus, perscrutandas, invitat nos in Proverbiis dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:24)
Quantum etiam semper philosophia arcana sua nudis publicare verbis dedignata sit, et maxime de anima, de diis, per fabulosa quaedam involucra loqui consueverat, ille non mediocris philosophus, et magni Ciceronis expositor Macrobius, diligentissime docet.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:29)
Ut illius mundanae animae assereret dignitatem, mentem esse testatus est. Ac si aperte doceat ob hoc eam mentem vocari, ut sinceritas naturae spiritualis et dignitas in ea demonstretur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:17)
In intellectu sacrae Scripturae respui non debet quidquid sacrae fidei non resistit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:4)
Sicut enim ex uno auro alii murenulas, alii annulos, alii dextralia ad ornamentum faciunt, ita ex una Scripturae sacrae sententia expositiones etiam per innumeros intellectus, quasi varia ornamenta componunt;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:5)
Unde nonnulli putaverunt eum quando perrexit in Aegyptum, Jeremiam audisse, vel Scripturas propheticas in eadem peregrinatione legisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:14)
Qui cum octoginta et unum vixisset, ab anno mortis ejus usquequo Ptolemaeus rex Aegypti Scripturas propheticas per septuaginta Hebraeos, qui Graecam linguam noverant, interpretandas habendas curavit, anni reperiuntur ferme novem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:16)
Quapropter in illa peregrinatione sua Plato nec Jeremiam videre potuit tanto ante defunctum, nec easdem Scripturas legit in Graeco, quae nondum fuerant in Graecum translatae;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 58:17)
Quid quaeris quod in opusculis nostris saecularium litterarum interdum ponamus exempla, et candorem Ecclesiae ethnicorum sordibus polluamus, nunquam hoc quaereres si Scripturas sacras legeres, si interpretes earum revolveres.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 1:3)
Quod de philosophis quoque et quibusdam gentilibus quantumvis infidelibus, seu nostrae fidei inimicis, manifesta docetur ratione.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:12)
) Ex quibus aperte Apostolus docet eis quoque mysterium Trinitatis fuisse revelatum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:11)
De quo quidem nos docere veritatem non promittimus, ad quam neque nos neque mortalium aliquem sufficere credimus;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 6:8)
Quod genus captiosarum conclusionum Scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco ubi dictum est:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 7:12)
Idcirco universis episcopis subjectisque plebibus et aliis locis, in quibus necessitas occurrerit, omnino cura et diligentia adhibeatur, ut magistri et doctores constituantur, qui studia litterarum liberaliumque artium habentes, dogmata doceant, quia in his maxime divina manifestantur atque declarantur mandata.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION