라틴어 문장 검색

dolent autem in ictibus et inflammationibus tunicae, quibus ii continentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 1:5)
Non ita dolet, quia, summo soluto, diduci deorsum usque ad pubem manu potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXV Ad tegendam glandem colis, si nuda est. 4:2)
praeter haec, si orae vulneris aridae sunt, si dolent inguina, si febris non desinit, eaque in noctem augetur, si inordinati horrores accedunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVII De cancro qui excisa vesica nascitur. 1:3)
solvantur habenis gaudia nec leges pudeat ridere severas.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:132)
quis non inrepere sacris obsequiis doluit totiens venale cadaver?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:88)
cuius et eunuchos puduit!
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:91)
dolet ille paterna Bithynos mutasse domo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:115)
Ille tamen (quid enim servum mollemque pudebit?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:150)
quales Aonio Thebas de monte reversae Maenades infectis Pentheo sanguine thyrsis, cum patuit venatus atrox matrique rotatum conspexere caput, gressus caligine figunt et rabiem desisse dolent.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:295)
si signa petisset obvia, detecto summissius hoste dolerem:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:158)
hunc quoque nunc Gildo, tanto quem funere mersit, hunc doleat venisse ducem seseque minorem supplicibus sciat esse tuis.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:272)
si quid pro me doluistis, in armis ostentate mihi;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:281)
Sed quid ego Hannibalem contra Pyrrhumque tot annis certatum memorem, vilis cum Spartacus omne per latus Italiae ferro bacchatus et igni consulibusque palam totiens congressus inertes exuerit castris dominos et strage pudenda fuderit imbelles aquilas servilibus armis?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:46)
Mandemusne Noti flabris quoscumque timores pertulimus, festae doleant ne tristibus aures?
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:67)
forsan et ipsa dolet.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Polycaste et Perdicca6)

SEARCH

MENU NAVIGATION