라틴어 문장 검색

Interea Manlius in Etruria plebem sollicitare egestate simul ac dolore iniuriae novarum rerum cupidam, quod Sullae dominatione agros bonaque omnis amiserat, praeterea latrones cuiusque generis, quorum in ea regione magna copia erat, nonnullos ex Sullanis coloniis, quibus lubido atque luxuria ex magnis rapinis nihil reliqui fecerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 28장4)
Quod si tam vos libertatis curam haberetis, quam illi ad dominationem accensi sunt, profecto neque res publica sicuti nunc vastaretur et beneficia vestra penes optimos, non audacissimos forent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장28)
nisi forte nondum etiam vos dominationis eorum satietas tenet et illa quam haec tempora magis placent, cum regna prouinciae leges iura iudicia bella atque paces, postremo divina et humana omnia penes paucos erant;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장36)
Si verum aperiat, in fide et clementia populi Romani magnam spem illi sitam;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 33장6)
Nam ante Carthaginem deletam populus et senatus Romanus placide modesteque inter se rem publicam tractabant, neque gloriae neque dominationis certamen inter civis erat:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 41장2)
Non magis quam simplicitatem, quam modestiam ac moderationem, non magis quam frugalitatem ac parsimoniam, non magis quam clementiam, quae alieno sanguini tamquam suo parcit et scit homini non esse homine prodige utendum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 30:6)
ergo iustitia alget, fortitudo esurit, clementia sitit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 21:4)
in Catone moderatio, in Cicerone constantia, in Sulla clementia desideratur.
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 4:13)
aduocatos rogat, non hoc illum liberaret metu, quod iudicis suae clementiam nouit.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. Qui dicebatur raptor negauit se rapuisse. Iudicio uictus uult ducere; illa optionem petit. 6:8)
Iratus, quod clementia sua contemptui esset,
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 19:12)
aliter enim servata munus notae et vulgaris clementiae habuisset, sic servata nobilis fabula et exemplum duarum urbium fuit.
(세네카, 행복론, Liber III 102:3)
" Honeste fecit Caesar, quod ignovit, quod liberalitatem clementiae adiecit.
(세네카, 행복론, Liber III 116:1)
Quod aliis praestare liberalitas est, clementia, misericordia, sibi praestare natura est.
(세네카, 행복론, Liber V 50:2)
naturam per se pronam ad misericordiam, humanitatem, clementiam irritet ac provocet turba gratorum, quos illi et habere contingat nec experiri necesse sit ;
(세네카, 행복론, Liber VI 138:5)
Scribere de clementia, Nero Caesar, institui, ut quodam modo speculi vice fungerer et te tibi ostenderem perventurum ad voluptatem maximam omnium.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION