라틴어 문장 검색

Itaque ex hac maxima libertate tyrannus gignitur et illa iniustissima et durissima servitus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 112:6)
cui quia privato sunt oppositi timores, dantur imperia et ea continuantur, praesidiis etiam, ut Athenis Pisistratus, saepiuntur, postremo, a quibus producti sunt, existunt eorum ipsorum tyranni;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 112:8)
sin audaces, fit illa factio, genus aliud tyrannorum, eademque oritur etiam ex illo saepe optimatium praeclaro statu, cum ipsos principes aliqua pravitas de via deflexit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 112:10)
Quo facto primum vidit iudicavitque idem, quod Spartae Lycurgus paulo ante viderat, singulari imperio et potestate regia tum melius gubernari et regi civitates, si esset optimi cuiusque ad illam vim dominationis adiuncta auctoritas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 24:1)
qui cum Corinthiorum tyrannum Cypselum ferre non potuisset, fugisse cum magna pecunia dicitur ac se contulisse Tarquinios, in urbem Etruriae florentissimam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 53:4)
Cumque audiret dominationem Cypseli confirmari, defugit patriam vir liber ac fortis et adscitus est civis a Tarquiniensibus atque in ea civitate domicilium et sedes collocavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 53:5)
Hic est enim dominus populi, quem Graeci tyrannum vocant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 73:2)
Simul atque enim se inflexit hic rex in dominatum iniustiorem, fit continuo tyrannus, quo neque taetrius neque foedius nec dis hominibusque invisius animal ullum cogitari potest;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 74:1)
Sed erit hoc de genere nobis alius aptior dicendi locus, cum res ipsa admonuerit, ut in eos dicamus, qui etiam liberata iam civitate dominationes adpetiverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 74:4)
Habetis igitur primum ortum tyranni;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 76:1)
Quare prima sit haec forma et species et origo tyranni inventa nobis in ea re publica, quam auspicato Romulus condiderit, non in illa, quam, ut perscripsit Plato, sibi ipse Socrates tripertito illo in sermone depinxerit, ut, quem ad modum Tarquinius, non novam potestatem nactus, sed, quam habebat, usus iniuste totum genus hoc regiae civitatis everterit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 80:1)
Scelus est igitur nocere bestiae, quod scelus qui velit Sunt enim omnes, qui in populum vitae necisque potestatem habent, tyranni, sed se Iovis optimi nomine malunt reges vocari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 25:3)
Ergo ubi tyrannus est, ibi non vitiosam, ut heri dicebam, sed, ut nunc ratio cogit, dicendum est plane nullam esse rem publicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 62:6)
....obis non placuit Syracusis fuisse rem publicam neque Agrigenti neque Athenis, cum essent tyranni, ne hic, cum decemviri;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 66:9)
ne video, qui magis in multitudinis dominatu rei publicae nomen appareat, quia primum mihi populus non est, ut tu optime definisti, Scipio, nisi qui consensu iuris continetr, sed est tam tyrannus iste conventus, quam si esset unus, hoc etiam taetrior, quia nihil ista, quae populi speciem et nomen imitatur, immanius belua est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 66:10)

SEARCH