라틴어 문장 검색

Alia sunt quae sapientem feriunt, etiam si non pervertunt, ut dolor corporis et debilitas aut amicorum liberorumque amissio et patriae bello flagrantis calamitas.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 56:1)
Morbus est aut calamitas;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 164:3)
Ego vero non miror, si aliquando impetum capiunt spectandi magnos viros conluctantis cum aliqua calamitate.
(세네카, De Providentia, book 1 15:2)
at calamitates terroresque mortalium sub iugum mittere proprium magni viri est.
(세네카, De Providentia, book 1 37:2)
calamitas virtutis occasio est.
(세네카, De Providentia, book 1 42:2)
hoc quod tibi calamitas videtur tot gentium vita est !
(세네카, De Providentia, book 1 51:6)
Cogendae in artum res sunt, ut tela in vanum cadant, ideoque exilia interim calamitatesque in remedium cessere et levioribus incommodis graviora sanata sunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 84:2)
Nullo melius nomine de nobis natura meruit, quae eum sciret quibus aerumnis nasceremur, calamitatum mollimentum consuetudinem invenit, cito in familiaritatem gravissima adducens.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 91:1)
Obicio tibi quod uxorem passus es adulte|ram fieri, quod non custodisti, quod moratus es dum superueniret pater spectator suae calamitatis.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Cimon ingratus Calliae.46)
Volo nosse illam humanarum calamitatum officinam.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.9)
Sua cuique calamitas tamquam ars adsignatur.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.10)
taceo te aliquot superventibus cuneos mactasse turmales e numero tuorum vix binis temisve post proelium desideratis et tantum calamitatis adversae parti 1 inopinatis certaminibus inuictum ut occulere caesorum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Ecdicio suo Salutem. 7:2)
Aliquis aliquem, ego illum praecipue puto suo vivere bono, qui vivit alieno quique fidelium calamitates indigentiamque miseratus facit in terris opera caelorum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Patienti salutem 1:1)
cuius confestim sequax humilis turba consilii maioribus quoque suis fuit incitamento, quos cum non piguisset fugere, redire non puduit, qua devotione placatus inspector pectorum deus fecit esse obsecrationem vestram vobis saluti, ceteris imitationi, utrisque praesidio, denique illic deinceps non fuere vel damna calamitati vel ostenta formidini.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Mamerto salutem 6:1)
Calamitas virtutis occasio est.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, C1)

SEARCH

MENU NAVIGATION