라틴어 문장 검색

De autoribus nostris multa praefari supervacaneum ducimus.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 3:2)
Nunc si quis dura evadat per saxa viator, Desertosque lares, et valles ossibus albas Exiguis videt, et vestigia parva stupescit.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 3:3)
at tandem suspiria ducit Nequicquam, et sero in lachrymas effunditur;
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 11:5)
jactique legens vestigia, primam, Qui certamen init, sphaeram demittit, at illa Leniter effusa, exiguum quod ducit in orbem, Radit iter, donec sensim primo impete fesso Subsistat;
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 3:2)
Licet autem plerumque amicitiam affectus praeveniat, numquam tamen sequendus est, nisi eum et ratio ducat, et honestas temperet, et regat iustitia.
(DE AMICITIA, CAPUT IX. Amicitia puerilis. 1:7)
Si vero inter commoda duxeris consilium in dubiis, consolationem in adversis et caetera huiusmodi, haec utique ab amico exspectanda sunt, sed sequi debent ista amicitiam, non praecedere.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 1:8)
Felicissimam vitam, ait Sapiens, ducerent homines, si duo haec verba de medio tollerentur, meum et tuum.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:26)
sunt qui pro nihilo eas ducunt, et facilius verbere vel verbo corriguntur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:39)
quem ego olim ab australibus partibus in aquilonalem hanc solitudinem duxi;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:18)
In medio nemoris euadit in aera montis Ardua planicies et nubibus oscula donat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 18:1)
Nunc magis euadens celestia uertice pulsat, Nunc oculos frustrans celestibus insidet, ad nos Nunc redit et nostra sese castigat habena.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 30:13)
Ergo cum nostram genituram regula talem Nesciat et tantam stupeat pictura figuram Occasumque manus talem patiatur ad ortum, Non uideo, non concipio, non iudico memet Scire modos, causas, raciones, semina, formas, Instrumenta quibus, nostra mediante Minerua, Ortus celestis anime ducatur ad ortum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:28)
Excipit hanc hominis animam, que semper ab istis Legibus excipitur, meliori pollice ducta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:3)
Illius nudat latebras ymosque recessus, In lucem tenebrosa refert, noua ducit in usum, Excusatque tropos, in normam scema reducit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 6:10)
Euocat exterius mentem, studioque uocatam Destinat, atque manus animo ducente gubernat, Supremasque manus apponit opusque sororum Perficit atque semel factum perfectius ornat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION