라틴어 문장 검색

quid cogitet umidus auster id est in quam se partem inflectat, utrum ad serenitatem, an ad pluvias, ut diximus supra.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 4613)
'con- cretam' vero utrum 'quae concreverit', an commixtam dixit?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3174)
'sidera' utrum ea quae cum caelo feruntur infixa, an vaga, quae contraria caelo cursus conficiunt, an omnia?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 4789)
et utrum quia oraculo eius condita est Troia, an quia muros ipse aedificavit, dictus Troiae auctor?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 366)
utrum, dum quosdam domas, interea indomitis haec praestabis, an, antequam domes, interea?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1743)
in qua re satis perite et ea quae abesse debent, ne noceant apibus, et ea quae adesse, ut possint prodesse, commemo- rat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 82)
Sallustius autem "hic glutino adole- scebat". 'munera' utrum officia, an quod illis munera conferat et al- veos earum communiat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 404)
siqvando sedem augustam s. m. t. r. aliter 'sedem relines', aliter 'mella'. et utrum relines thesauros, an relines servata in the- sauris?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2281)
"vellem tamen sciscitari, utrumne cum corporibus an absque corporibus, et corporibus quibus, ipsisne an innovatis resurgatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 11장 3:1)
"Nec dissimulabo principio ita Natalis mei errantem, vagam, lubricam nutasse sententiam, ut sit nobis ambigendum, utrum tua eruditio 1 turbata sit, an vacillaverit per errorem."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 16장 1:3)
"utrum elementis concretus an concinnatus atomis, an potius a deo factus, formatus, animatus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 17장 1:2)
cumque illi ea genera virtutum quae supra dixi seiungi posse arbitrarentur, hic nec id ullo modo fieri posse disserebat, nec virtutis usum modo ut superiores sed ipsum habitum per se esse praeclarum, nec tamen virtutem cuiquam adesse quin ea semper uteretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 48:2)
nos autem ea quae sunt in usu vitaque communi, non ea quae finguntur aut optantur, spectare debemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 23:6)
veterrima quaeque, ut ea vina quae vetustatem ferunt, esse debent suavissima, verumque illud est, quod dicitur, multos modios salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 86:4)
testis est Graecia, quae cum eloquentiae studio sit incensa iamdiuque excellat in ea praestetque ceteris, tamen omnis artis vetustiores habet et multo ante non inventas solum sed etiam perfectas, quam haec est [a Graecis] elaborata dicendi vis atque copia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 7장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION