라틴어 문장 검색

ex quo intellegitur ad inventa animo percepta sensibus adhibitis opificum manibus omnia nos consecutos, ut tecti ut vestiti ut salvi esse possemus, urbes muros domicilia delubra haberemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 150:5)
Nam quodHerculem Prodicus dicit, ut est apud Xenophontem, cum primum pubesceret, quod tempus a natura ad deligendum, quam quisque viam vivendi sit ingressurus, datum est, exisse in solitudinem atque ibi sedentem diu secum multumque dubitasse, cum duas cerneret vias, unam Voluptatis, alteram Virtutis, utram ingredi melius esset, hoc Herculi Iovis satu edito potuit fortasse contingere, nobis non item, qui imitamur, quos cuique visum est, atque ad eorum studia institutaque impellimur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 151:1)
Gerendus est tibi mos adulescentibus, Crasse, qui non Graeci [alicuius] cotidianam loquaci- tatem sine usu neque ex scholis cantilenam requirunt, sed ex homine omnium sapientissimo atque eloquentissimo atque ex eo, qui non in libellis, sed in maximis causis et in hoc domicilio imperi et gloriae sit consilio linguaque princeps, cuius vestigia persequi cupiunt, eius sententiam sciscitantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 105:2)
qui illi sedis et quasi domicilia omnium argumentorum commonstret et ea breviter inlustret verbisque definiat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 162:3)
Athenis iam diu doctrina ipsorum Atheniensium interiit, domicilium tantum in illa urbe remanet studiorum, quibus vacant cives, peregrini fruuntur capti quodam modo nomine urbis et auctoritate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 43:1)
quae non ea est, quam parietes nostri cingunt, sed mundus hic totus, quod domicilium quamque patriam di nobis communem secum dederunt, cum praesertim, si haec ignoremus, multa nobis et magna ignoranda sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 32:11)
Hi coetus igitur hac, de qua exposui, causa instituti sedem primum certo loco domiciliorum causa constituerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 68:2)
Itaque nulla alia in civitate, nisi in qua populi potestas summa est, ullum domicilium libertas habet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 79:1)
Cumque audiret dominationem Cypseli confirmari, defugit patriam vir liber ac fortis et adscitus est civis a Tarquiniensibus atque in ea civitate domicilium et sedes collocavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 53:5)
Lysandrum Lacedaemonium, cuius modo feci mentionem, dicere aiunt solitum Lacedaemonem esse honestissimum domicilium senectutis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 81:2)
est enim animus caelestis ex altissimo domicilio depressus et quasi demersus in terram, locum divinae naturae aeternitatique contrarium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 98:4)
etsi ipsa sors contemnenda non est, si [et] auctoritatem habet vetustatis, ut eae sunt sortes, quas e terra editas accepimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 52:5)
Quibus rebus editis tres libri perfecti sunt de natura deorum, in quibus omnis eius loci quaestio continetur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 4:1)
Nam cum illa sors edita est opulentissumo regi Asiae:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 171:3)
Cur autem hoc credam umquam editum Croeso?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 172:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION