라틴어 문장 검색

sed tamen imperfectio scientiae non impedit, ut dicit Ptolemaeus, quin hoc inde sciatur, quod inde sciri potest, sicut etiam est in pronosticatione somniorum.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 13:2)
Sapiens enim cum illud divinum inquirit, absolvit animam suam corpore, et ejus ablegat contubernium, cum illam veri tractat scientiam, quam velut nudam sibi et apertam desiderat demonstrari;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 4:6)
Quis autem ignorat quod ex paradiso illo, quem legimus in Genesi habentem lignum vitae, et lignum scientiae boni et mali (Gen.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:5)
et quid est ipsa scientia, nisi quotidiani doloris adjectio?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 4:12)
Unde voluntatis divinae dubitamus effectus?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:20)
Tu autem accipe potius disciplinam, quam pecuniam, et scientiam super aurum probatum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:31)
In quibus ipse nudus et veri vacuus effectus est;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:9)
Ea enim quae servitutem animae inferunt, inutilia sunt omnia, etsi non desit effectus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:11)
Sed quod ad scientiam Dei spectat, negantem arguit, et inficianti quasi sciens respondit:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:2)
Nam quamdiu in voluntate est malum, non in --- ͅ, hoc est, in opere atque effectu, bonitas mentis gubernatoris velut aurigae modo cohibet vel refrenat malitiam tentantem prorumpere:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:8)
meritoque in principio libri hujus qui est Genesis, per arboris speciem in paradisi medio legisti boni et mali scientiam (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:4)
De quo ligno scientiae boni et mali praeceptum est non esse gustandum;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:6)
sed quod habeat terroris indicium, vulneris effectum habere non soleat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 5:10)
Quae cum inciderimus, imo cum peccata plura inciderimus etiam per scientiam (est enim naturalis quaedam etiam nostrae infirmitatis ebrietas, ut impetu delectationis feramur in vitium, sicut plerique juvenili accensi calore, aut luxuria et delectatione flammati, aut avaritiae rapti cupiditate), certe omnibus his medicina quaeratur, ut aliquis tegat hujusmodi infirmitatem suam, primum pudore quodam et verecundia;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 7:8)
Hanc regionem praestitutis celebritati diebus, invadere parans dux ante dictus, per solitudines Aboraeque amnis herbidas ripas, suorum indicio proditus, qui admissi flagitii metu exagitati, ad praesidia descivere Romana, absque ullo egressus effectu, deinde tabescebat immobilis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 3장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION