라틴어 문장 검색

Post haec aliqua mora habita, rex a venatione et montanis egressus, Ptolemaidem intravit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 102:2)
Tankradus videns praesidium igne conflagrare jam vespere facto, viros vero aufugisse comperiens, cum sociis audacter ingressus est, et turres suo satellitio muniens, regionem coepit expugnare et subjugare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 94:3)
In hac ergo idem Eustachius cum electis manens tironibus, Tyrios mane, meridie, vespere per urbem gradientes omni genere jaculorum alios [0698D] interimebant, alios vulnerabant, per turres, moenia et omnia urbis loca speculantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 12:3)
Ventorum enim potentia naves longe jactatae, tandem portu sinuque Ascalonis vespere sunt receptae circa horam nonam, nequaquam nautis valentibus aut frustra conantibus iter per aquas tenere, propter ventum qui eis nimium contrarius repugnabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 26:8)
Et sic navis undique crebro assultu illarum sine intermissione fatigata ac superata, vespere Ptolemaidem vi perducta est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:13)
In anno secundo post necem Malduci Burgoldus de regno Corrozan egressus, Brodoan rex Alapiae, et Cocosander de civitate Lagabria, cum quadraginta millibus Turcorum in terram Antiochiae cum apparatu magno et intolerabili armatura profecti sunt, tentoria sua locantes in campestribus civitatum Rossa, Royda et Femie, quarum suburbia tormentis lapidum atterentes et expugnantes, Femie vero nullatenus nocere valentes, totam regionem inibi praeda et igne depopulati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 38:1)
Enim Tullius De Senectute, "Exercende memorie gratia,quid cotidie dixerim, audierim, egerim, conmemoro vesperi."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 24:13)
"Exercendæ memoriæ gratia, quid cotidie dixerim, audierim, egerim, commemoro vesperi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 72:20)
Dictum enim est duos clericos de civitate quadam vespere ut exspatiarenturexisse.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 84:1)
Ibimus eo ubi paradisus est jucunditatis, ubi Adam qui incidit in latrones, nescit jam vulnera sua flere, ubi et latro ipse regni coelestis consortio gratulatur, ubi nullae nubes, nulla tonitrua, nullae coruscationes, nulla ventorum procella, neque tenebrae, neque vesper, neque aestas, neque hyems vices variabunt temporum.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:4)
deque eo quod malitiae egressus semper virtutis operetur ingressum, et contra;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 1:4)
Egressus enim malitiae virtutis operatur ingressum:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:8)
Denique egressus corvus non revertitur ad justum;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 5:8)
neque rursus tamquam sine lumine eam fuisse cognoscas, et quibusdam tenebris occultam, sed diurno candore fulgentem exspectasse usque ad occasum diei, et sic ad eum regressam, apud quem etiam vesperi tenebras habere non posset.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 2:4)
Sed ne forte intra arcam positus solus non possit audiri, interdum et egressus Ecclesiam, ubi Judaeus occurrerit, monet, exemplum affert coelestium Scripturarum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 5:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION