라틴어 문장 검색

ad exitum ciuilis et clemens, mediocritatem pristinam neque dissimulauit umquam ac frequenter etiam prae se tulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 12장 1:1)
conuiuabatur frequenter ac large, sed paene raptim;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 21장 1:3)
miles ministeria nautarum, remex militis officia turbabat, et, quod in eiusmodi casu accidit, periti ignaris parebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 21:2)
Forte, dum eiusmodi litterae redduntur, Hephaestion, qui omnium arcanorum particeps haberetur, resignatas ah Alexandro simul inspiciebat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:26)
1. Ne lateant dominum vincula servi sui, quam affectus gratuitas dominantis, et ne alia relata pro aliis, que falsarum oppinionum seminaria frequentius esse solent, negligentem predicent carceratum, ad conspectum Magnificentie vestre presentis oraculi seriem placuit destinare.
(단테 알리기에리, Epistolae 20:1)
et dico ‘per se subsistens’ quia per quandam rithimorum repercussionem frequenter videtur assumptum, sicut inveniri potest in illa Guidonis Florentini,
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 182:2)
"Nonnullae, cum se senserint concepisse de scelere, aborti venena meditantur et frequenter etiam ipsae commortuae trium criminum reae ad inferos perducuntur, homicidae sui, Christi adulterae, necdum nati filii parricidae."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:37)
"Nolo habeas consortia matronarum, nolo ad nobilium accedas domos, nolo te frequenter videre, quod contemnens virgo esse voluisti."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:72)
"In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter - a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi, ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum, ter naufragium feci - nocte et die in profundo maris fui, in itineribus saepius, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in deserto, periculis in mare, periculis in falsis fratribus, in laboribus, in miseriis, in vigiliis multis, in fame et siti, in ieiuniis plurimis, in frigore et nuditate."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 26:3)
Periculose tibi ministrat, cuius vultum frequenter adtendis.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:31)
Habes sanctum Exuperius probatae aetatis et fidei, qui te monitis suis frequenter instituat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 8:10)
cumque in strato frequenter evolveret, super pectus soporati dulcis pagina decidebat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 11:8)
Quod Publius semel fecit in insula Melita erga unum apostolum et - ne contradictioni locum tribuam - in una nave, hoc isti et frequenter faciunt et in plures.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:16)
et rursus die et crastini non de eodem casu sunt, et nisi casus idem nomina in eiusmodi elocutione non iungit.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 3:4)
Tanta autem apud veteres fuit licentia huius genitivi, ut Asinius Pollio vectigaliorum frequenter usurpet, quod vectigal non minus dicatur quam vectigalia.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 12:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION