라틴어 문장 검색

verum longius fortasse progredior fallente transitu et a dispositione ad elocutionis praecepta labor, quae proximus liber inchoabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 281:3)
in rebus intuendam inventionem, in verbis elocutionem, in utroque collocationem, quae memoria conplecteretur, actio commendaret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 8:5)
nam delectationem, quamvis in utroque sit eorum, magis tamen proprias in elocutione partes habere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 9:1)
In omni porro causa iudiciali quinque esse partes, quarum exordio conciliari audientem, narratione doceri, probatione proposita confirmari, refutatione contra dicta dissolvi, peroratione aut memoriam refici aut animos moveri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 13:1)
hinc enim iam elocutionis rationem tractabimus, partem operis, ut inter omnes oratores convenit, difficillimam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 14:5)
similiter illa translucida et versicolor quorundam elocutio res ipsas effeminat, quae illo verborum habitu vestiantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 21:3)
sit igitur cura elocutionis quam maxima, dum sciamus tamen nihil verborum causa esse faciendun, cum verba ipsa rerum gratia sint reperta;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 33:1)
igitur, quam Graeci φράσιν vocant, Latine dicimus elocutionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 36:1)
nam rerum perspicuitas quo modo praestanda sit, diximus in praeceptis narrationis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 61:4)
cuius ornatus in haec duo prima dividitur, quam concipiamus elocutionem, quo modo efferamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 103:2)
est in elocutione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 120:1)
itaque ἐνάργειαν cuius in praeceptis narrationis feci mentionem, quia plus est evidentia vel, ut alii dicunt, repraesentatio quam perspicuitas, et illud patet, hoc se quodam modo ostendit, inter ornamenta ponamus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 124:3)
nunc, quid elocutio attollat aut deprimat, dicendum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 153:2)
sed hoc ab elocutionis ratione distat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 241:5)
nam ut eadem dici solent aliter, manetque sensus elocutione mutata, et figura sententiae plures habere verborum figuras potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION