라틴어 문장 검색

ne illud quidem quod admoneamus indignum est, ingenia puerorum nimia interim emendationis severitate deficere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 54:1)
at si tam negligens ei stilus fuerit, ut emendationem non recipiat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 57:1)
aliter autem alia aetas emendanda est, et pro modo virium et exigendum et corrigendum opus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 58:1)
corrigetur palam, si quid in declamando discipulus erraverit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 103:3)
primum quia emendationem auribus modo accipiunt, divisionem vero ad cogitationem etiam et stilum perferunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 117:1)
Si malorum causa bellum est, erit emendatio pax;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 167:10)
aut multis modis contrariis relata contraria, aut cum gradatim sursum versus reditur, aut cum demptis coniunctionibus dissolute plura dicuntur, aut cum aliquid praetereuntes, cur id faciamus, ostendimus, aut cum corrigimus ipsos quasi reprehendentes, aut si est aliqua exclamatio vel admirationis vel conquestionis, aut cum eiusdem nominis casus saepius commutantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 40:1)
quaedam emendatio, ut rogo, ignoscatis mihi, si longius sum evectus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 64:5)
idem corrigit quae a Graccho composita durius putat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 272:1)
propter quod correctas eius fabulas in certamen deferre posterioribus poetis Athenienses permiserunt, suntque eo modo multi coronati.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 67:4)
ne latas quidem ultra modum esse ceras velim, expertus iuvenem studiosum alioqui praelongos habuisse sermones, quia illos numero versuum metiebatur, idque vitium, quod frequenti admonitione corrigi non potuerat, mutatis codicibus esse sublatum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 194:3)
sequitur emendatio, pars studiorum longe utilissima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 197:1)
et ipsa emendatio finem habeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 199:2)
optima est autem emendatio verecundiae fiducia, et quamlibet imbecilla frons magna conscientia sustinetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 104:4)
quare neque sociorum querelas nec amici vel propinqui necem nec erupturas in rem publicam conspirationes inultas patietur orator, non poenae nocentium cupidus, sed emendandi vitia corrigendique mores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 117:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION