라틴어 문장 검색

possessores et magna pars patrum, tribuniciis se iactare actionibus principem civitatis et largiendo de alieno popularem fieri querentes, totius invidiam rei a tribunis in consulem averterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 4:1)
cum iis circumire tribus, orare ne pessimum facinus peiore exemplo admitterent iudices in suam rem litem vertendo, cum praesertim etiam si fas sit curam emolumenti sui iudici esse, nequaquam tantum agro intercipiendo adquiratur, quantum amittatur alienandis iniuria sociorum animis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 799:2)
eo impendi laborem ac periculum unde emolumentum atque honos speretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 385:2)
ex alieno igitur aliis largitos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 667:2)
Maelius eques R. frumentum populo sua inpensa largitus est et ob hoc factum conciliata sibi plebe regnum adfectans a C. Servilio Ahala magistro equitum iussu Quinti Cincinnati dictatoris occisus est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri IV Periocha7)
nonum se annum iam velut in acie adversus optimates maximo privatim periculo, nullo publice emolumento stare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 415:1)
satis adhuc in vastis Lusitaniae Celtiberiaeque montibus pecora consectando nullum emolumentum tot laborum periculorumque vestrorum vidistis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 449:1)
ceterum transfugam sine magnae rei proditione venientem ad hostes nihil aliud quam unum vile atque infame corpus esse ratus id agebat ut quam maximum emolumentum novis sociis esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 257:1)
apud me tibi omnis honos atque omne praemium erit, et quo frequentior mecum fueris, senties eam rem tibi dignitati atque emolumento esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 193:2)
Romanis quoque in Hispania legatorum regis adventus magno emolumento fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 621:1)
non saevitum incendiis ruinisque in tecta innoxia murosque, et cum emolumento quaesita etiam apud socios lenitatis species incolumitate urbis nobilissimae opulentissimaeque, cuius ruinis omnis Campania, omnes qui Campaniam circa accolunt populi ingemuissent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 232:1)
ad urbem unam oppugnandam si quis vos adductos credit, is magis operis vestri quam emolumenti rationem exactam, milites, habet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 618:1)
ii nuntiant maiore periculo quam emolumento exercitum per invios saltus in Macedoniam inductum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 237:2)
proin tu istam cenam largire, si sapis, esurientibus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1144)
Largitur peculium, omnem in tergo thensaurum gerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 214)

SEARCH

MENU NAVIGATION