라틴어 문장 검색

En quaesita diu tandem mihi nata reperta est, si reperire vocas amittere certius, aut si scire, ubi sit, reperire vocas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 49:5)
Dumque volunt plangi, per bracchia mota levatae aere pendebant, nemorum convicia, picae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 63:4)
"En ego vestra parens, vobis animosa creatis, et nisi Iunoni nulli cessura dearum, an dea sim dubitor perque omnia saecula cultis arceor, o nati, nisi vos succurritis, aris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 18:2)
Adspicit Alphenor laniataque pectora plangens advolat, ut gelidos complexibus adlevet artus, inque pio cadit officio:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 20:12)
minuunt en corporis artus cornuaque exurunt nec non cum cornibus annos, et tener auditur medio balatus aeno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 22:3)
lugent iuvenesque senesque, vulgusque proceresque gemunt, scissaeque capillos planguntur matres Calydonides Eueninae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 52:2)
Ut tamen ipse vides, procul en procul una recessit insula, grata mihi;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 59:8)
Tum vero maestam tota Miletida mente defecisse ferunt, tum vero a pectore vestem diripuit planxitque suos furibunda lacertos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 52:1)
Quippe pedum digitos, in quantum est quaeque secuta, traxit et in solidam detrusit acumina terram, utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps, crus ubi commisit volucris sensitque teneri, plangitur ac trepidans adstringit vincula motu:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 9:2)
at illam lenta tenet radix exsultantemque coercet, dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues, adspicit in teretes lignum succedere suras, et conata femur maerenti plangere dextra, robora percussit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 9:4)
Quo plangente gravem moribundo pectore terram extrahit illud idem calido de vulnere telum atque ait:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 14:2)
En eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit, sic linquendus erat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 8:5)
adspicite en!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 23:5)
Quae corpus complexa animae tam fortis inane, quas totiens patriae dederat natisque viroque, huic quoque dat lacrimas lacrimas in vulnera fundit osculaque ore tegit consuetaque pectora plangit canitiemque suam concreto in sanguine verrens plura quidem, sed et haec laniato pectore dixit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 43:7)
En si quaesieris, odium Cyclopis, amorne Acidis in nobis fuerit praesentior, edam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 71:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION