라틴어 문장 검색

neque enim minus vitiosa est oratio, si ab homine quam si ab re, cui debuit, dissidet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 268:1)
vitioseque in scholis facimus, quod exordio semper sic utimur, quasi causam iudex iam noverit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 12:3)
turbari memoria vel continuandi verba facultate destitui nusquam turpius, cum vitiosum prooemium possit videri cicatricosa facies, et pessimus certe gubernator qui navem, dum portu egreditur, impegit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 70:1)
ut rhetorice bene dicendi scientia, et eadem bene inveniendi et bene enuntiandi et dicendi secundum virtutem orationis et dicendi quod sit officii.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 140:1)
verum illic tantum ne vitiosa essent praecepimus;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 37:2)
sed ne inornata sunt quidem, nisi cum sunt infra rei, de qua loquendum est, dignitatem, excepto si obscena nudis enuntientur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 101:3)
atque, ut semel finiam, verbum omne, quod neque intellectum adiuvat neque ornatum, vitiosum dici potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 118:3)
magna virtus est res de quibus loquimur dare atque, ut cerni videantur, enuntiare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 125:1)
illae semper vitiosae ut a verbo:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 203:2)
est etiam generis eiusdem, nescio an vitiosissimum, quotiens verborum ambiguitas cum rerum falsa quadam similitudine iungitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 204:1)
sed copia quoque modum egressa vitiosa est, praecipue eadem specie.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 235:1)
illa est enim posita in concipienda cogitatione haec in enuntianda;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 17:2)
vero natura prius est concipere animo res quam enuntiare, ita de iis figuris ante est loquendum, quae ad mentem pertinent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 20:1)
quaedam vero transgressiones et longae sunt nimis, ut superioribus diximus libris, et interim etiam compositione vitiosae, quae hoc ipsum petuntur, ut exultent atque lasciviant, quales illae Maecenatis, sole et aurora rubent plurima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 284:3)
amphiboliam quoque fieri vitiosa locatione verborum, nemo est qui nesciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 289:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION