라틴어 문장 검색

Et quia non est erubescendum Virgilio si minorem se Homero vel ipse fateatur, dicam in quibus mihi visus sit gracilior auctore.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 1:1)
In tanta ergo differentia paene erubescendum est conparare.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 26:3)
Tantum valuit pulchritudo narrandi, ut omnes Phoenissae castitatis conscii, nec ignari manum sibi iniecisse reginam, ne pateretur damnum pudoris, conniveant tamen fabulae, et intra conscientiam veri fidem frementes malint pro vero celebrari quod pectoribus humanis dulcedo fingentis infudit.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 6:1)
sed te percontor, quasi ipsius verborum naturae conscium.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IX. 3:5)
An ego censeam producendam philosophiam quo rhetorica venire ars et professio popularis erubuit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 4:1)
Contra, si hoc diceretur male sibi conscio et sua furta recolenti, exacerbasset auditum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 15:5)
His dictis cum ad interrogandum ordo Servium iam vocaret, naturali pressus ille verecundia usque ad proditionem coloris erubuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 1:1)
Dicunt etiam physici quod natura pudore tacta ita sanguinem ante se pro velamento tendat ut videmus quemque erubescentem manum sibi ante faciem frequenter opponere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 5:1)
Postremo Homerum sequamur, qui solus fuit naturae conscius.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 25:1)
Sub iuga iam Seres, iam barbarus isset Araxes, Et gens si qua iacet nascenti conscia Nilo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:4)
Melius, quod plura iubere Erubuit, quam Roma pati.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:20)
si conscius ensis adacti Stat victor, tenuitque manus, tunc frigidus artus Adligat atque animum subducto robore torpor, Postquam sicca rigens adstrinxit vulnera sanguis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:21)
Quis terram coeli patitur deus, omnia cursus Aeterni secreta tenens, mundique futuri Conscius, ac populis sese proferre paratus, Contactusque ferens hominum, magnusque potensque, Sive canit fatum, seu, quod iubet ille canendo, Fit fatum?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:8)
Nesciet hoc quisquam, nisi tu, quae sola meorum Conscia votorum es, me, quamvis plenus honorum Et dictator eam Stygias et consul ad umbras, Privatum, Fortuna, mori.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:52)
Illa, rati semper de te sibi conscia voti, Hoc scelus haud umquam fatis haerere putavit, Sic se dilecti tumulum quoque perdere Magni.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION