라틴어 문장 검색

non temperaturos manibus si patrum sententias evasisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 14장9)
simulque cuncta prospere acta, caesis populatoribus et dissensione orta apud obsidentis regisque opportuna eruptione et adventu legionis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 39장2)
propius incedentes eruptione subita turbati sunt receptique subsidio Sugambrae cohortis, quam Romanus promptam ad pericula nec minus cantuum et armorum tumultu trucem haud procul instruxerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 47장6)
et erant qui non inultum exitium sed eruptionem suaderent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 50장2)
igitur quo vera seu falsa antiret Toronaeum Thermaeumque sinum praefestinans, mox Euboeam Aegaei maris insulam et Piraeum Atticae orae, dein Corinthiense litus angustiasque Isthmi evadit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 10장7)
quem ad modum evasurum imminentis iuventam?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 48장5)
belli potius iure caderent, datumque militibus qui scalis evaserant signum caedis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 17장4)
tum Ostorius, circumspectis quae impenetrabilia quaeque pervia, ducit infensos amnemque haud difficulter evadit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 35장5)
reus ilico defendi postulabat, valuitque pecuniosa orbitate et senecta quam ultra vitam eorum produxit quorum ambitu evaserat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 52장3)
misitque libertum Agerinum qui nuntiaret filio benignitate deum et fortuna eius evasisse gravem casum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 6장3)
At Neroni nuntios patrati facinoris opperienti adfertur evasisse ictu levi sauciam et hactenus adito discrimine ne auctor dubitaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장1)
atque eum auctore Burro prima centurionum tribunorumque adulatio ad spem firmavit, prensantium manum gratantiumque quod discrimen improvisum et matris facinus evasisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 10장3)
Cerialis cum equitibus evasit in castra et munimentis defensus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장13)
nam in transgressu Euphratis, quem ponte tramittebant, nulla palam causa turbatus equus qui consularia insignia gestabat retro evasit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 7장3)
At Vologeses, quamvis obsessa a Paeto itinera hinc peditatu inde equite accepisset, nihil mutato consilio, sed vi ac minis alaris exterruit, legionarios obtrivit, uno tantum centurione Tarquitio Crescente turrim, in qua praesidium agitabat, defendere auso factaque saepius eruptione et caesis qui barbarorum propius suggrediebantur, donec ignium iactu circumveniretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 11장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION