라틴어 문장 검색

Septem illum totos perhibent ex ordine menses rupe sub aeria deserti ad Strymonis undam flesse sibi et gelidis haec evolvisse sub antris mulcentem tigres et agentem carmine quercus;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 19:10)
milite nam tuo Drusus Genaunos, inplacidum genus, Breunosque velocis et arcis Alpibus inpositas tremendis deiecit acer plus vice simplici;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 142)
si curet quis opem ferre et demittere funem, 'qui scis, an prudens huc se deiecerit atque servari nolit?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 14:3)
post hoc vehemens lupus, et sibi et hosti iratus pariter, ieiunis dentibus acer, praesidium regale loco deiecit, ut aiunt, summe munito et multarum divite rerum, clarus ob id factum donis ornatur honestis, accipit et bis dena super sestertia nummum, forte sub hoc tempus castellum evertere praetor nescio quod cupiens hortari coepit eundem verbis quae timido quoque possent addere mentem:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 218)
conminxit lectum potus mensave catillum Evandri manibus tritum deiecit:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:6)
iura inventa metu iniusti fateare necesse est, tempora si fastosque velis evolvere mundi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, In amicorum vitiis connivendum, neque peccata omnia in sclerum numero ponenda. 2:14)
'tune, Syri Damae aut Dionysi filius, audes deicere de saxo civis aut tradere Cadmo?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate15)
plerique autem, dum pauca ex Gorgia Platonis a prioribus imperite excerpta legere contenti neque hoc totum neque alia eius volumina evolvunt, in maximum errorem inciderunt, creduntque eum in hac esse opinione, ut rhetoricen non artem sed peritiam quandam gratiae ac voluptatis existimet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 233:1)
his rebus ita gestis, P. Dolabella praetor interdixit, ut est consuetudo, de vi, hominibus armatis, sine ulla exceptione, tantum ut unde deiecisset restitueret;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 221:2)
si me villicus tuus solus - si vero ne habeas quidem servum praeter eum, qui me deiecerit, et alia in eodem libro plurima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 192:2)
Afer enim venuste Manlium Suram, multum in agendo discursantem, salientem, manus iactantem, togam deiicientem et reponentem, non agere, dixit, sed satagere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 163:2)
quis potis ingentis causas evolvere belli?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 195:5)
nonnunquam, si rem evolvere propositam facile non sit, inferenda est alia quaestio, atque in eam iudex, si fieri potest, avocandus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 241:1)
sed facilius in iis simpliciusque iudicium, quae replenda vel deiicienda sunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 197:4)
interim etiam uncis digitis, ut aut a capite deiiciatur aut manu supinata in superiora iactetur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 266:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION