라틴어 문장 검색

incumbere advocato adversis subselliis sedenti contumeliosum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 279:2)
id, quod est oratori necessarium nec a dicendi praeceptoribus traditur, ab iis petere nimirum necesse est, apud quos remansit, evolvendi penitus auctores, qui de virtute praecipiunt, ut oratoris vita cum scientia rerum sit humanarumque coniuncta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 60:2)
Sed modo," inquis, " hunc librum evolvere volo, modo illum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 2 4:1)
Nemo discit, ut si necesse fuerit, aequo animo in rosa iaceat, sed in hoc duratur, ut tormentis non summittat fidem, ut si necesse fuerit, stans etiam aliquando saucius pro vallo pervigilet et ne pilo quidem incumbat, quia solet obrepere interim somnus in aliquod adminiculum reclinatis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 36 9:1)
"cum hoc peregero, toto animo incumbam " et "si hanc rem molestam composuero, studio me dabo."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 2:7)
Occurrent acti in exilium et evoluti bonis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 4:1)
Ergo in homine quoque nihil ad rem pertinet, quantum aret, quantum faeneret, a quam multis salutetur, quam pretioso incumbat lecto, quam perlucido poculo bibat, sed quam bonus sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 15:1)
Istud quod premit, quod inpendet, quod urget, si subducere te coeperis, sequetur et gravius incumbet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 15:6)
Annales evolvam omnium gentium et quis primus carmina scripserit quaeram ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 39:2)
Qui per pronum eunt, resupinant corpora, qui in arduum, incumbunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 14:2)
tecum ipsa nunc evolve femineos dolos, quod ulla coniunx perfida atque impos sui amore caeco, quod novercales manus ausae, quod ardens impia virgo face, Phasiaca fugiens regna Thessalica trabe:
(세네카, 아가멤논 3:7)
densa tenebras obruit caligo et omni luce subducta fretum caelumque miscet, undique incumbunt simul rapiuntque pelagus infimo eversum solo adversus Euro Zephyros et Boreae Notus:
(세네카, 아가멤논 10:24)
at cum sibi iniecerat manum et se blandienti otio abduxerat, tantis uiribus incumbebat in studium, ut non tantum nihil perdidisse, sed multum adquisisse desidia uideretur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 14:4)
uno conuiuio cum sua praetura reum euoluam.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 5:3)
Quanta rerum turba sub hoc silentio evolvitur !
(세네카, 행복론, Liber IV 111:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION