라틴어 문장 검색

nam cum esset grande convivium in honorem eiusdem victoriae atque adhibitus ei cenae Simonides, nuntio est excitus, quod eum duo iuvenes equis advecti desiderare maiorem in modum dicebantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 107:2)
ita conscientia mentem excitam vastabat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 15장5)
Praeterea iuventus, quae in agris manuum mercede inopiam toleraverat, privatis atque publicis largitionibus excita urbanum otium ingrato labori praetulerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장7)
neque loco neque mortali cuiquam aut tempori satis credere, civis hostisque iuxta metuere, circumspectare omnia et omni strepitu pauescere, alio atque alio loco, saepe contra decus regium, noctu requiescere, interdum somno excitus arreptis armis tumultum facere:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 72장4)
Mauri atque Gaetuli, ignoto et horribili sonitu repente exciti, neque fugere neque arma capere neque omnino facere aut prouidere quicquam poterant:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 99장3)
nunc prima tangens rostra lascivit chorus, millosimam nunc ambit et lustrat ratem.
(세네카, 아가멤논 10:14)
ingentis spiritus res est, cum Orientem Occidentemque lustraveris animo, quo etiam remota et solitudinibus interclusa penetrantur, cum tot animalia, tantam copiam rerum, quas natura beatissime fundit, adspexeris, emittere hanc dei vocem :
(세네카, 행복론, Liber VII 19:1)
Alios alia causa excivit domibus suis ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 39:7)
Qui Pythio quinque filiorum patri unius vacationem petenti, quem vellet eligere permisit, deinde quem elegerat in partes duas distractum ab utroque viae latere posuit et hac victima lustravit exercitum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 103:2)
adsint ab imo Tartari fundo excitae Eumenides, ignem flammeae spargant comae, viperea saevae verbera incutiant manus, i nunc, superbe, caelitum sedes pete, humana temne.
(세네카, Hercules Furens 1:44)
voltus petentis astra, non ignes erat, ut pressit Oeten ac suis oculis rogum lustravit omnem, fregit impositus trabes.
(세네카, Hercules Oetaeus 24:24)
Tibi move gentis vinculo solvens comam secreta nudo nemora lustravi pede et evocavi nubibus siccis aquas egique ad imum maria, et Oceanus graves interius undas aestibus victis dedit;
(세네카, 메데아 12:10)
- huc fert pedes et illuc, ut tigris orba natis cursu furente lustrat Grangeticum nemus.
(세네카, 메데아 13:6)
In tempore ipso sorte Phoebea excitus Tiresia tremulo tardus accelerat genu comesque Manto luce viduatum trahens.
(세네카, 오이디푸스 4:6)
attollit caput cavisque lustrans orbibus caeli plagas noctem experitur.
(세네카, 오이디푸스 12:35)

SEARCH

MENU NAVIGATION