라틴어 문장 검색

Haec res ad spectacula populos contrahit, haec cogit praeclusa rimari, secretiora exquirere, antiquitates evolvere, mores barbararum audire gentium.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 26:2)
nati sunt in exemplar.
(세네카, De Providentia, book 1 68:1)
Socrates tamen in medio erat et lugentis patres consolabatur et desperantis de re publica exhortabatur et divitibus opes suas metuentibus exprobrabat seram periculosae avaritiae paenitentiam et imitari volentibus magnum circumferebat exemplar, eum inter triginta dominos liber incederet.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 55:1)
Negatis quemquam praestare, quae loquitur, nec ad exemplar orationis suae vivere.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 97:1)
Cum maxime facio me et formo et ad exemplar ingens attollo ;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 126:7)
ad exemplar torti Promethea pinxit.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Parrhasius et Prometheus.4)
matribus miseris adhuc exemplar ingens derat:
(세네카, Hercules Oetaeus 27:15)
si quos ergo chelys, si quos lyra, tibia si quos ediderint cum voce modos, exemplar ad istud ponderibus positis, quantum proportio suadet, intervalla sequi septem sideris edit;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium28)
Diu praecipis, domine maior, summa suadendi auctoritate, sicuti es in his quae deliberabuntur consiliosissimus, ut, si quae mihi1 litterae paulo politiores varia occasione fluxerint, prout eas causa persona tempus elicuit, omnes retractatis exemplaribus enucleatisque uno volumine includam, Quinti Symmachi rotunditatem, Gai Plinii disciplinam maturitatemque vestigiis praesumptuosis insecu- turns.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Constantio suo salutem 1:1)
fluviorum quoque, si qui non navigabiles, vada commoda, vel certe pervii pontes, quos antiquitas a fundamentis ad usque aggerem calcabili silice crustatum crypticis arcubus fornicavit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 3:1)
A te principium, tibi desinet, nam petitum misimus opus raptim electis 1 exemplaribus, quae ob hoc in manus pauca venerunt, quia mihi nil de libelli huiusce conscriptione meditanti hactenus incustodita nequeunt inveniri, sane ista pauca, quae quidem et levia sunt, celeriter absolvi, quamquam incitatus semel animus necdum scripturire desineret, servans hoc sedulo genus temperamenti, ut epistularum [non]1 produceretur textus, si numerus breviaretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Constantio suo salutem 1:1)
quam, dum parare festino, celeriter eiecit in tumultuarium exemplar turbida et praeceps et Opica translatio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 1:2)
nam peritia tua si coactorum in membranas inspiciat signa titulorum, iam copiosum te, ni fallor, pulsat exemplar;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Constantio suo salutem. 1:5)
nos vero, si quod exemplar manibus occurrerit, libri marginibus octavi celeriter addemus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 4:3)
"aio, tamquam non sit autholographas membranas arbitraturus, si tamen, quod ante percurras, vel exemplar acceperit;"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 5:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION