라틴어 문장 검색

Possum ergo quod plurimis verbis, plurimis etiam voluminibus philosophi docere conantur, ipse breviter tibi mihique praecipere, ut tales esse sani perseveremus, quales nos futuros profitemur infirmi.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 26 4:1)
O te beatum, cui contigit unum atque idem optimum et coniunctissimum exemplar, qui denique eum potissimum imitandum habes, cui natura esse te simillimum voluit!
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 13 2:2)
Oneravi te tot pariter missis voluminibus, sed oneravi primum quia exegeras, deinde quia scripseras tam graciles istic vindemias esse, ut plane scirem tibi vacaturum, quod vulgo dicitur, librum legere.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 15 1:1)
tam rarum est etiam imperfectae liberalitatis exemplar.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 30 4:1)
Exemplar testamenti, quamquam mendosum, misi tibi;
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 70 4:1)
Adde quod adsidua rapitur vertigine caelum sideraque alta trahit celerique volumine torquet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 8:17)
Et subito duo sunt iunctoque volumine serpunt, donec in adpositi nemoris subiere latebras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 58:5)
Iuppiter adnuerat, cum Memnonis arduus alto corruit igne rogus nigrique volumine fumi infecere diem (veluti cum flumina natas exhalant nebulas, nec sol admittitur infra);
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 54:1)
Huc ubi veliferam nautae advertere carinam (asper enim iam pontus erat), deus explicat orbes perque sinus crebros et magna volumina labens templa parentis init flavum tangentia litus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 63:1)
sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae, nuper ab exequiis carmina rapta meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 160)
" orba parente suo quicumque volumina tangis, his saltem vestra detur in urbe locus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 713)
sex ego Pastorum scripsi totidemque libellos, cumque suo finem mense volumen habet, idque tuo nuper scriptum sub nomine.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1243)
sunt quoque mutatae, ter quinque volumina, formae, carmina de domini funere rapta sui.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1412)
6. Decessor Noster Benedictus XVI rursus est cohortatus “ut constitutivae causae oeconomiae mundialis infirmitatis deleantur et progressus exemplaria emendentur, quae inania ad ambitus observantiam praestandam videntur”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 9:1)
Necessarium prorsus est legum ordinem instituere qui insuperabiles fines complectatur atque oecosystemata tueatur, antequam novae dominatus formae, quas exemplar technicum oeconomicumque constituat, non modo rem politicam, verum etiam libertatem iustitiamque ad nihilum redigant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 69:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION