라틴어 문장 검색

quae cum ab immobilis prouidentiae proficiscatur exordiis, ipsas quoque immutabiles esse necesse est. Ita enim res optime reguntur si manens in diuina mente simplicitas indeclinabilem causarum ordinem promat, hic uero ordo res mutabiles et alioquin temere fluituras propria incommutabilitate coherceat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 3:9)
Cum omnis fortuna uel iucunda uel aspera tum remunerandi exercendiue bonos tum puniendi corrigendiue improbos causa deferatur, omnis bona quam uel iustam constat esse uel utilem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:7)
— Quae uero aut exercet aut corrigit, prodest?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:17)
— Quid reliqua, quae cum sit aspera iusto supplicio malos cohercet, num bonam populus putat?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:25)
omnis enim quae uidetur aspera, nisi aut exercet aut corrigit, punit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:39)
Quis enim cohercente in ordinem cuncta deo locus esse ullus temeritati reliquus potest?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:4)
Neque enim uel qui aurum obruit uel qui agrum exercuit ut ea pecunia repperiretur intendit, sed, uti dixi, quo ille obruit hunc fodisse conuenit atque concurrit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, I 2:17)
Milites interim in opere exercere atque castra munire, turres castella facere molesque iacere in mare non intermittere.
(카이사르, 아프리카 전기 26:10)
si essent ingrati, posse isdem praesidiis coerceri.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 33:6)
quibus rebus coerceri milites et in officio contineri soleant.
(카이사르, 내란기, 1권 67:8)
is virtute militum confisus scaphas navium magnarum circiter LX cratibus pluteisque contexit eoque milites delectos imposuit atque eas in litore pluribus locis separatim disposuit navesque triremes duas, quas Brundisii faciendas curaverat, per causam exercendorum remigum ad fauces portus prodire iussit.
(카이사르, 내란기, 3권 24:2)
praeesse autem suo nomine exercitui, ut praeter auctoritatem vires quoque ad coercendum haberet.
(카이사르, 내란기, 3권 57:8)
Ab isdem nostra consilia quaeque in castris gerantur hostibus enuntiari; hos a se coerceri non posse.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 17장5)
Ariovistus his omnibus diebus exercitum castris continuit, equestri proelio cotidie contendit. Genus hoc erat pugnae, quo se Germani exercuerant:
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 48장4)
Qua re cognita Caesar, quod tantum civitati Aeduae dignitatis tribuebat, coercendum atque deterrendum quibuscumque rebus posset Dumnorigem statuebat;
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 7장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION