라틴어 문장 검색

igitur adempta bonorum parte (nam filio et nepti pars concedebatur eximebanturque etiam quae testamento matris aut aviae acceperant) in insulas Balearis pellitur, non in ipso discrimine, non post damnationem fractus animo;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 43장10)
Marcellum memoria maiorum et preces Caesaris poenae magis quam infamiae exemere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 40장8)
credebaturque haud perinde exitium Antistio quam imperatori gloriam quaeri, ut condemnatum a senatu intercessione tribunicia morti eximeret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 48장4)
effugeret segnem mortem, dum suffugium esset:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 58장6)
Ac puella vicesimo aetatis anno inter centuriones et milites, praesagio malorum iam vitae exempta, nondum tamen morte adquiescebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 64장1)
nam Bassus effosso agro suo latisque circum arvis, dum hunc vel illum locum promissi specus adseverat, sequunturque non modo milites sed populus agrestium efficiendo operi adsumptus, tandem posita vaecordia, non falsa antea somnia sua seque tunc primum elusum admirans, pudorem et metum morte voluntaria effugit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 3장4)
ferebantque Vespasianum, tamquam somno coniveret, a Phoebo liberto increpitum aegreque meliorum precibus obtectum, mox imminentem perniciem maiore fato effugisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 5장5)
facile perferebat prior ille populus, ut imperitus et rudis, impeditissimarum orationum spatia, atque id ipsum laudabat, si dicendo quis diem eximeret.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 19장 2:2)
at hercule pervulgatis iam omnibus, cum vix in cortina quisquam adsistat, quin elementis studiorum, etsi non instructus, at certe imbutus sit, novis et exquisitis eloquentiae itineribus opus est, per quae orator fastidium aurium effugiat, utique apud eos iudices, qui vi et potestate, non iure et legibus cognoscunt, nec accipiunt tempora, sed constituunt, nec exspectandum habent oratorem, dum illi libeat de ipso negotio dicere, sed saepe ultro admonent atque alio transgredientem revocant et festinare se testantur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 19장 5:1)
exempti oneribus et collationibus et tantum in usum proeliorum sepositi, velut tela atque arma, bellis reservantur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 29장 2:3)
quid, si per quindecim annos, grande mortalis aevi spatium, multi fortuitis casibus, promptissimus quisque saevitia principis interciderunt, pauci et, ut ita dixerim, non modo aliorum sed etiam nostri superstites sumus, exemptis e media vita tot annis, quibus iuvenes ad senectutem, senes prope ad ipsos exactae aetatis terminos per silentium venimus?
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 3장 2:1)
sed nulla iam ultra gens, nihil nisi fluctus ac saxa, et infestiores Romani, quorum superbiam frustra per obsequium ac modestiam effugias.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 30장 4:3)
coniuges sororesque etiam si hostilem libidinem effugerunt, nomine amicorum atque hospitum polluuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 31장 1:3)
filia atque uxore superstitibus potest videri etiam beatus incolumi dignitate, florente fama, salvis adfinitatibus et amicitiis futura effugisse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 44장 4:2)
ea aetas tua quae cupiditates adulescentiae iam effugerit, ea vita in qua nihil praeteritum excusandum habeas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 15장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION