라틴어 문장 검색

et aedificaverunt excelsa Topheth, quae est in valle Benennom, ut incenderent filios suos et filias suas igni: quae non praecepi nec cogitavi in corde meo.
(불가타 성경, 예레미야서, 7장31)
Haec dicit Dominus: " Super tribus sceleribus Moab et super quattuor verbum non revocabo: eo quod incenderit ossa regis Edom usque ad cinerem,
(불가타 성경, 아모스서, 2장1)
Quis est in vobis, qui claudat ostia, ne incendatis altare meum gratuito? Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum; et munus non suscipiam de manu vestra.
(불가타 성경, 말라키서, 1장10)
et Gorgias et exercitus eius prope nos in monte, sed state nunc contra inimicos nostros et expugnate eos et post haec accipite spolia confidenter ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장18)
Et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장49)
Et incenderunt super altare et accenderunt lucernas, quae super candelabrum erant et lucebant in templo,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장50)
Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos et anathematizavit eos et incendit turres eius igne cum omnibus, qui intus erant.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장5)
Ut audivit autem Iudas et populus sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant et expugnabantur ab eis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장16)
Et factum est diluculo, cum levassent oculos suos, ecce populus multus, cuius non erat numerus, portantes scalas et machinas, ut comprehenderent munitionem, et expugnabant eos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장30)
Et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam. Et occidit omnem masculinum eius et sumpsit spolia eius et succendit eam igne.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장35)
Et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau in terra, quae ad austrum est. Et percussit Hebron et filias eius et destruxit munitiones eius et turres eius succendit in circuitu.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장65)
In diebus illis congregavit Ionathas eos, qui erant de Iudaea, ut expugnarent arcem, quae est in Ierusalem; et fecerunt contra eam machinas multas.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장20)
Et applicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus multis et conclusit eos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 11장65)
"Non habent principem et adiuvantem; nunc ergo expugnemus illos et tollamus de hominibus memoriam eorum ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장54)
Anno centesimo septuagesi mo secundo congregavit rex Demetrius exercitum suum et abiit in Mediam ad contrahenda sibi auxilia, ut expugnaret Tryphonem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION