라틴어 문장 검색

cum se promitteret alter exulis ultorem, iacuit mucrone suorum:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:128)
An bellum perosis maris et negotiationis alea sit optabilior, ut rupto naturae foedere terrestre animal homo ventorum et maris obiectus irae fluctibus pendeat semperque ritu volucrum longinqui litoris peregrinus ignotum pererret orbem?
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 8:1)
Nam quae peregrina 4 ex diversa regione semina transferuntur, minus sunt familiaria nostro solo quam vernacula;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 4장 1:3)
longeque omnis bos indigena melior est quam peregrinus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 2장 12:4)
Nam vernaculum pecus peregrino longe est utilius:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 13:4)
Omnium tamen horum generum nothi sunt optimi pulli, quos conceptos ex peregrinis maribus nostrates ediderunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 13:2)
Sola ex pretiosis piscibus muraena, quamvis Tartesii Carpathiique pelagi, quod est ultimum, vernacula,quovis hospes freto peregrinum mare sustinet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 16장 10:2)
Praecipue autem custodiendum est, ut ex vicinia potius, quam peregrinis regionibus petantur, quoniam solent caeli novitate lacessiri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 3:1)
Sin autem defuit custos, velut iniuria repulsa peregrinam regionem petit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 9장 2:3)
Sed ut concordes maneant, earum apium, quae ex alio domicilio trans-feruntur, quasi peregrinae plebis submoveri reges debent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 13장 9:2)
ne iis quidem annis quibus Rhodi specie secessus exul egerit aliud quam iram et simulationem et secretas libidines meditatum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 4장8)
mox celebratio annua ad praetorem translata cui inter civis et peregrinos iurisdictio evenisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 15장7)
relatum et de Cassio Severo exule, qui sordidae originis, maleficae vitae, sed orandi validus, per immodicas inimicitias ut iudicio iurati senatus Cretam amoveretur effecerat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 21장8)
ac retractus Ravenna exequi accusationem adigitur, non occultante Tiberio vetus odium adversum exulem Serenum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 29장6)
quo iure Vulcacius Moschus exul in Massiliensis receptus bona sua rei publicae eorum et patriae reliquerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 43장13)

SEARCH

MENU NAVIGATION