라틴어 문장 검색

Interdum enim neque rubor neque tumor ullus apparet, sed corpus aridum est, vix spiritus trahitur, membra solvuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 7장4)
Neque id satis est, sed lacte venter quoque solvendus est, liquanda alvus, interdum etiam ducenda;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장11)
Neque ignorari oportet eis, quibus fluere sanguis solet aut quibus dolet spina coxaeve aut post cursum vehementem vel ambulationem, dum febris absit, non esse inutile sanguinis mediocre profluvium, idque per urinam redditum quoque ipsam lassitudinem solvere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장18)
Sed interdum omne malum intra dolorem est isque modo tarde, modo celeriter solvitur:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장3)
tum venter solvendus est, si non potest aliter, per nigrum veratrum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 15장13)
— Oportet conquiescere, cubare molliter, solvere alvum, si aliter non respondet, etiam ducere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 17장3)
Si ista non solverunt, sale calido et umido utendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 29장10)
solvique quinto die satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장259)
Neque alienum est, ubi qui solverit, antequam rursus alia medicamenta coiciat, per oricularium clysterem fistulam eluere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장287)
si id aliquae causae prohibent, alvus solvenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장9)
Et plani piscis, quam pastinacam nostri, trygona Graeci vocant, aculeus torretur, deinde conteritur resinaque excipitur, quae denti circumdata hunc solvit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장36)
Ergo ubi aliquis ingredi ac moveri coepit, rumpitur illa sutura, atque intestina solvuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장27)
Solvendi fibulas tempus inflammatione finita et purgato vulnere est, ut una simul et oras et venas cicatrix devinciat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 22장21)
tertio die solvere ulcus et sicut alia ulcera curare;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 28장10)
Simul enim post haec et solvetur ab inferiore osse, quodcumque vitiatum est, et is sinus carne replebitur, et umor aut nullus postea feretur aut mediocris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION