라틴어 문장 검색

Ubi eae exciderunt, purgandum ulcus maxime melle et resina est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 82:2)
Facit autem idem in omnibus surculis, quodcumque medicamentum extrahendi vim habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 91:8)
Utique autem, si rabiosus canis fuit, cucurbitula virus ejus extrahendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 5:1)
dein venenum extrahendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 10:8)
neque alienum est, ante scalpello circa vulnus incidere, quo plus vitiati jam sanguinis extrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 10:10)
certaque esse fiducia potest fere, ut undique vitiosa caro excidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 5:3)
quidam scalpello exciderunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 9:10)
et id, quo ibi corruptum corpus est, extrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 23:6)
Commune utrique est, quod emortua summa pellicula pili primum extenuantur, deinde excidunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IV De Areis. 1:2)
Nam quum fere sit humor aliquis, qui modo ipsum oculum, modo angulos, aut palpebras exasperat, sic, et si quid prodit humoris, extrahitur, et si quid juxta est, repellitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 69:3)
quo ipse is subit, et simul extrahitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 31:3)
atque ita concussa aure, id quod inest, excidit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VII De aurium morbis. 32:5)
Quod si dolor eximi eum cogit, et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo bacca hederae conjecta in id foramen dentem findit, isque per testas excidit:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IX De dentium dolore. 6:1)
Quod tamen in labris ideo non est necessarium, quoniam excidere commodius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XV De cancro oris. 4:2)
Interdum autem per ipsa ulcera coles sub cute exesus est sic, ut glans excidat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 13:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION