라틴어 문장 검색

19 Sed hic quidem morbus et acutus est, et inter intestina stomachumque versatur sic, ut cuius potissimum partis sit, non facile dici possit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 19장1)
nam facile id malum redire consuevit, et, sive cum frigus subit sive aliqua iactatio, nisi bene iam confirmatis intestinis revertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 20장32)
— In hoc utique adhibere oportet comprimentia, quo facilius tenendi aliquid intestinis vis sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 23장3)
Sed frictione quoque utendum est maxime in sole et eodem die saepius, quo facilius ea, quae coeundo nocuerunt, digerantur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 29장15)
quia facilius sanescit puer vel adulescens quam senior, valens quam infirmus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장41)
Sed ut haec maximi effectus sunt, sic, cui ista non adsunt, facile tamen est callum quibuslibet adurentibus medicamentis erodere:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장278)
Emortui sub his vermes in primam partem auris provocabuntur, unde educi facillime possunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장87)
Sed facile id intellegitur, ubi nihil admota illa mutavit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 2장16)
Sed si retro telum recipiendum, amplianda scalpello plaga est, quo facilius id sequatur, quoque minor oriatur inflammatio;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장11)
Facillime autem id genus sanescit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장111)
sic enim fit, ut facilius quod adducitur sequi possit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 9장13)
at caro durior est, semperque etiam resupinato corpore tumet, prementique non cedit, prioribus facile cedentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장23)
quo facilius digito demisso quod illuc inrupisset depellerent;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장39)
neque id satis est, sed alvus quoque ei ducenda est, quo facilius omnia, quae excesserunt, intra uterum considant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 14장55)
Et quidem duobus linis inicienda est, spissior quam alibi, quia et rumpi facilius motu ventris potest, et non aeque magnis inflammationibus pars ea exposita est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 16장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION