라틴어 문장 검색

Qui alienum tacens lucri faciendi causa sustulit, furti obstringitur, sive scit cuius sit, sive nescit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 22:2)
Propter quod sciendum primo quod Deus et natura nil otiosum facit, sed quicquid prodit in esse est ad aliquam operationem.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 3:7)
quod tamen ad cantum galli facit ille secundi, proximus ante diem caupo sciet, audiet et quae finxerunt pariter libarius archimagiri carptores.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX54)
quod cum faciemus, ad te statim mittemus, ut scias ubi simus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 22 2:6)
nam quod rogas ut respiciam generum meum, adulescentem optimum mihique carissimum, an dubitas, qui scias quanti cum illum tum vero Tulliam meam faciam, quin ea me cura vehementissime sollicitet, et eo magis, quod in communibus miseriis hac tamen oblectabar specula, Dolabellam meum vel potius nostrum fore ab iis molestiis, quas liberalitate sua contraxerat, liberum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS: AD C. CVRIONEM ET CETEROS, letter 16 5:3)
quo cum in loco castra haberem equitatumque in Ciliciam misissem, ut et meus adventus iis civitatibus, quae in ea parte essent, nuntiatus firmiores animos omnium faceret et ego mature quid ageretur in Syria scire possem, tempus eius tridui, quod in iis castris morabar, in magno officio et necessario mihi ponendum putavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 2 4:1)
qua re, ut te velle arbitror, ita faciam atque ab eo, quem omnes gentes sciunt de me optime meritum, breviter petam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 13 3:1)
Romane, Christi fortis adsertor Dei, elinguis oris organum fautor move, largire comptum carmen infantissimo, fac ut tuarum mira laudum concinam, nam scis et ipse posse mutos eloqui.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.11)
fac ut se abs te custodiri atque observari sciant;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 14장 3:1)
Atque ego scio, Quirites, qui, postquam consules facti sunt, et acta maiorum et Graecorum militaria praecepta legere coeperint:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장20)
" Scio hoc illi non profuturum, sed quid faciam ?
(세네카, 행복론, Liber II 57:1)
dein castra ipsa propius hostem movit duo ferme a Gereonio milia in tumulum hosti conspectum, ut intentum se sciret esse ad frumentatores, si qua vis fieret, tutandos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 288:1)
ego pol te redigam eodem unde orta es, ad egestatis terminos, ego edepol te faciam ut quae sis nunc et quae fueris scias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 29)
Volo ex te scire quidquid est * quid ego usquam male feci tibi s quisquam, id edisserta, quam ob rem me meumque filium quom e remque nostram habes perditui et praedatui?
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 1139)
si erus meus me esse elocutum quoiquam mortali sciat, continuo is me ex Syncerasto Crurifragium fecerit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 4, scene 2148)

SEARCH

MENU NAVIGATION