라틴어 문장 검색

consulares vero fasces, praetextam curulemque sellam nihil aliud quam pompam funeris putent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 596:2)
violatis lictoribus, fascibus fractis e foro in curiam compelluntur, incerti quatenus Volero exerceret victoriam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 612:2)
circumitio ac cura aedilium plebi erat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 72:2)
Tarpeio A. Aternio consulibus, dies dicta est, Romilio ab C. Calvio Cicerone tribuno plebis, Veturio ab L. Alieno aedile plebis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 335:2)
eo die penes praefectum iuris fasces duodecim erant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 355:2)
centum viginti lictores forum impleverant et cum fascibus secures inligatas praeferebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 383:1)
qui privati fasces et regium imperium habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 420:2)
neque enim sibi privatos aut in curia aut in contione posse obstare, neque se imaginariis fascibus eorum cessuros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 439:4)
franguntur a multitudine fasces.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 524:3)
et cum plebem hinc provocatione hinc tribunicio auxilio satis firmassent, ipsis quoque tribunis, ut sacrosancti viderentur, cuius rei prope iam memoria aboleverat, relatis quibusdam ex magno intervallo caerimoniis renovarunt, et cum religione inviolatos eos tum lege etiam fecerunt, sanciendo ut qui tribunis plebis aedilibus iudicibus decemviris nocuisset, eius caput Iovi sacrum esset, familia ad aedem Cereris Liberi Liberaeque venum iret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 605:1)
institutum etiam ab iisdem consulibus ut senatus consulta in aedem Cereris ad aediles plebis deferrentur, quae antea arbitrio consulum supprimebantur vitiabanturque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 612:2)
sunt qui iussu tribunorum aediles functos eo ministerio scribant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 639:2)
tribuni plebi, aediles, quaestores nulli erant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 44:5)
datum inde negotium aedilibus ut animadverterent ne qui nisi Romani di neu quo alio more quam patrio colerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 328:1)
et Roma cum frequentia crescere, tum tota simul exsurgere aedificiis et re publica impensas adiuvante et aedilibus velut publicum exigentibus opus et ipsis privatis - admonebat enim desiderium usus - festinantibus ad effectum operis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 42:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION