라틴어 문장 검색

post hoc vehemens lupus, et sibi et hosti iratus pariter, ieiunis dentibus acer, praesidium regale loco deiecit, ut aiunt, summe munito et multarum divite rerum, clarus ob id factum donis ornatur honestis, accipit et bis dena super sestertia nummum, forte sub hoc tempus castellum evertere praetor nescio quod cupiens hortari coepit eundem verbis quae timido quoque possent addere mentem:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 218)
nam si natura iuberet a certis annis aevum remeare peractum atque alios legere, ad fastum quoscumque parentes optaret sibi quisque, meis contentus honestos fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod nollem onus haud umquam solitus portare molestum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: de vera nobilitate 1:11)
adferunt laudem liberi parentibus, urbes conditoribus, leges latoribus, artes inventoribus nec non instituta quoque auctoribus, ut a Numa traditum deos colere, a Publicola fasces populo summittere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 206:3)
alioqui nitida illa et curata vox insolitum laborem recusabit, ut assueta gymnasiis et oleo corpora, quamlibet sint in suis certaminibus speciosa atque robusta, si militare iter fascemque et vigilias imperes, deficiant et quaerant unctores suos nudumque sudorem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 173:1)
et cum bona C. Rabirii nummo sestertio addicit:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 319:6)
Cum hoc Catilina et Autronius circiter Nonas Decembris consilio communicato parabant in Capitolio Kalendis Ianuariis L. Cottam et L. Torquatum consules interficere, ipsi fascibus correptis Pisonem cum exercitu ad obtinendas duas Hispanias mittere.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 18장7)
Sed ipse paucos dies conmoratus apud C. Flaminium in agro Arretino, dum vicinitatem antea sollicitatam armis exornat, cum fascibus atque aliis imperi insignibus in castra ad Manlium contendit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 36장1)
non est quod invideas istis, quos magnos felicesque populus vocat, non est quod tibi compositae mentis habitum et sanitatem plausus excutiat, non est quod tibi tranquillitatis tuae fastidium faciat ille sub illis fascibus purpura cultus, non est quod eum iudices cui summovetur, quam te quem lictor semita deicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 60:1)
Et deciens tamen sestertio aditiales cenae frugalissimis viris constiterunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 41:3)
liciti sunt, vicit Octavius et ingentem consecutus est inter suos gloriam, cum quinque sestertiis emisset piscem, quem Caesar vendiderat, ne Apicius quidem emerat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 42:5)
Falleris enim et pluris quaedam quam sunt putas, adeoque falleris, ut, quae maximi inter nos habentur, divitiae, gratia, potentia, sestertio nummo aestimanda sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 59:1)
uestri fasces, uestrae secures in quantum, pro bone Iuppiter, dedecus recciderunt!
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 8:3)
si praecedentibus fascibus praetor deducetur in lupanar, maiestatem laedet, et quod licet fecerit.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis. 16:6)
Et testis productus cum interrogatus esset an accepisset a patre sestertia?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 18:3)
sestertia dixit accepisse;
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Qui patrem pulsauerit manus ei praecidantur. Tyrannus patrem in arcem cum duobus filiis arcessiit; inperauit adolescentibus ut patrem caederent. alter ex his praecipitauit se, alter cecidit. postea in amicitiam tyranni receptus occiso tyranno praemium acce 18:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION