라틴어 문장 검색

ideo Vergilius Pallantis corpus facit excipi facibus, quia acerbum funus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1436)
ergo hic merito Pallantis funus facibus celebratur, ut filii.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 14310)
si filius familias extra urbem decessit, liberti amicique obviam procedunt, et sub noctem in urbem infertur cereis facibusque praelucentibus, ad cuius exsequias nemo rogabatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 14312)
nam hoc est 'superstes restarem ut genitor':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1607)
nam ab omnium coniugationum infinito detracta 're' ultima syllaba fit imperativus, ut 'amare ama', 'docere doce', 'legere lege', 'audire audi'. cum autem 'fac' vel 'dic' dicimus, apocopen verba patiuntur ex 'face' 'dice'. conposuit 'edice'. expressa autem festinantis oratio, quia Turnum non praedixit locuturum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4634)
iamque faces ut sit quare Turnus subvenire festinet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6561)
ferrum materiam pro opere solet, ut iungit equos auro genitor.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7372)
mopse novas incide faces quae solent praeire nubentes puellas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 291)
corneae sane faces, quae quasi diutissime luceant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 292)
sane Varro in aetiis dicit sponsas ideo faces prae- ire, quod antea non nisi per noctem nubentes ducebantur a sponsis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 295)
faces inspicat incidit ad spici et aristarum imaginem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2921)
'in usum' autem 'castrorum' ideo dixit, quia de ciliciis et poliuntur loricae et teguntur tabulata turrium, ne iactis facibus ignis possit adhaerere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3132)
penei genitoris ad undam aut tui:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3541)
"Ceres facibus accensis et serpente circumdata errore subreptam et corruptam Liberam anxia sollicita vestigat:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:7)
"Ego vos in hoc magis miror, quemadmodum tribuatis exanimi aut sentienti facem aut non sentienti coronam, cum et beatus non egeat et miser non gaudeat floribus."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION