라틴어 문장 검색

At si procella fortior aut nimbus perurgeret, uel etiam corusci ac tonitrua terras et aera terrerent, tunc ueniens ad ecclesiam sollicitus orationibus ac psalmis, donec serenitas aeris rediret, fixa mente uacaret.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 3:2)
aduersum uero illos, qui aliter facere uolebant, zelo magni feruoris accensus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXII [XXIV]. 2:10)
Cum enim uim feruoris inmensi tolerare non possent, prosiliebant miserae in medium rigoris infesti;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII. 1:4)
his inmortalibus editis operibus cum ad exercitum recensendum contionem in campo ad Caprae paludem haberet, subito coorta tempestas cum magno fragore tonitribusque tam denso regem operuit nimbo ut conspectum eius contioni abstulerit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 170:1)
quod offendat in eo, fervorem et audaciam, aetatem cottidie magis auferre;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 144:1)
tum vidisse post sese serpentem mira magnitudine cum ingenti arborum ac virgultorum strage ferri ac post insequi cum fragore caeli nimbum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 224:1)
nam praefectos socium civisque Romanos alios, partim aliquo militiae munere occupatos, partim privatis negotiis inplicitos, plebs repente omnis conprehensos velut custodiae causa balneis includi iussit, ubi fervore atque aestu anima interclusa foedum in modum exspirarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIII 75:3)
tertio die primo nimbus effusus, dein caligo noctis simillima Romanos metu insidiarum tenuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 65:1)
Macedones pro vallo locati primo facile sustinebant Romanos, temptantes ab omni parte aditus, multum adiuvantibus, qui ex loco superiore fundis velut nimbum glandes et sagittas simul ac iacula ingerebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 227:1)
nursiae sereno satis constabat nimbum ortum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 28:1)
Nam semper calor cum excoquit e rebus firmitatem et vaporibus fervidis eripit exsugendo naturales virtutes, dissolvit eas et fervore mollescentes efficit inbecillas.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장11)
Ergo in quibus corporibus cum exsuperat e principiis calor, tunc interficit dissolvitque cetera fervore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 4장19)
nascitur, cum fervor offendit umorem et impetus spiritus factionis exprimit vim flatus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장12)
cum vero coniecta in fornacem ignis vehementi fervore correpta amiserint pristinae soliditatis virtutem, tunc exustis atque exhaustis eorum viribus relinquuntur patentibus foraminibus et inanibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장13)
) Ergo liquor, qui est in eius lapidis corpore, et aer cum exustus et ereptus fuerit, habueritque in se residuum calorem latentem, prius quem ex ignis vi recepit, intinctus in aqua, umore penetrante in foraminum raritates, confervescit et ita refrigeratus reicit ex calcis corpore fervorem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 5장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION