라틴어 문장 검색

itaque et detectas coniurationes conuentusque nocturnos non ultra arguit, quam ut edicto ostenderet esse sibi notas, et acerbe loquentibus satis habuit pro contione denuntiare ne perseuerarent, Aulique Caecinae criminosissimo libro et Pitholai carminibus maledicentissimis laceratam existimationem suam ciuili animo tulit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 75장 5:1)
C. Octauius pater a principio aetatis et re et existimatione magna fuit, ut equidem mirer hunc quoque a nonnullis argentarium atque etiam inter diuisores operasque campestres proditum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 3장 1:1)
quo tempore L. Antonium fiducia consulatus, quem gerebat, ac fraternae potentiae res nouas molientem confugere Perusiam coegit et ad deditionem fame conpulit, non tamen sine magnis suis et ante bellum et in bello discriminibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 14장 1:1)
Post Pompei fugam collegarum alterum M. Lepidum, quem ex Africa in auxilium euocarat, superbientem uiginti legionum fiducia summasque sibi partes terrore et minis uindicantem spoliauit exercitu supplicemque concessa uita Cerceios in perpetuum relegauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 16장 4:1)
magna uero quondam sterilitate ac difficili remedio cum uenalicias et lanistarum familias peregrinosque omnes exceptis medicis et praeceptoribus partimque seruitiorum urbe expulisset, ut tandem annona conualuit, impetum se cepisse scribit frumentationes publicas in perpetuum abolendi, quod earum fiducia cultura agrorum cessaret:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 42장 3:1)
qua fiducia Veliterni et tunc statim et postea saepius paene ad exitium sui cum populo R. belligerauerant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 2:2)
tantam mox fiduciam fati Augustus habuit, ut thema suum uulgauerit nummumque argenteum nota sideris Capricorni, quo natus est, percusserit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 12:4)
circa Augusti simulacrum seruum cecidisse, uestimenta mutasse, nummo uel anulo effigiem impressam latrinae aut lupanari intulisse, dictum ullum factumue eius existimatione aliqua laesisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 58장 1:5)
Sub Gaio demum fratris filio secundam existimationem circa initia imperii omnibus lenociniis colligente honores auspicatus consulatum gessit una per duos menses, euenitque ut primitus ingredienti cum fascibus forum praeteruolans aquila dexteriore umero consideret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 7장 1:1)
receptus intra uallum inter excubias militum pernoctauit, aliquanto minore spe quam fiducia.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 10장 3:1)
Germanorum legatis in orchestra sedere permisit, simplicitate eorum et fiducia commotus, quod in popularia deducti, cum animaduertissent Parthos et Armenios sedentis in senatu, ad eadem loca sponte transierant, nihilo deteriorem uirtutem aut condicionem suam praedicantes.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 25장 4:2)
exhibuit autem ad ferrum etiam quadringentos senatores sescentosque equites Romanos et quosdam fortunae atque existimationis integrae, ex isdem ordinibus confectores quoque ferarum et uaria harenae ministeria.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 1:3)
Ad hunc impendiorum furorem, super fiduciam imperii, etiam spe quadam repentina immensarum et reconditarum opum impulsus est ex indicio equitis R. pro comperto pollicentis thesauros antiquissimae gazae, quos Dido regina fugiens Tyro secum extulisset, esse in Africa uastissimis specubus abditos ac posse erui paruula molientium opera.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 31장 4:1)
ut uero consulto Delphis Apolline septuagensimum ac tertium annum cauendum sibi audiuit, quasi eo demum obiturus, ac nihil coniectans de aetate Galbae, tanta fiducia non modo senectam sed etiam perpetuam singularemque concepit felicitatem, ut amissis naufragio pretiosissimis rebus non dubitauerit inter suos dicere pisces eas sibi relaturos.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 40장 3:1)
sed extractus rumoribus falsis, quos conspirati, ut eum in publicum elicerent, de industria dissiparant, paucis temere affirmantibus transactum negotium, oppressos, qui tumultuarentur, aduenire frequentis ceteros gratulabundos et in omne obsequium paratos, iis ut occurreret prodiit tanta fiducia, ut militi cuidam occisum a se Othonem glorianti:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 19장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION