라틴어 문장 검색

Nihil in his versibus grammaticorum cohors discipulis suis amplius tradit nisi illud, opera Cereris effectum ut homines ab antiquo victu desisterent et frumento pro glandibus uterentur, Liberum vero vitis repertorem praestitisse humano potui vinum cui aqua admisceretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 3:1)
Ergo, cum unum nomen scommatis sit, diversi in eo continentur effectus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 21:1)
Cum igitur adseruerimus quattuor in corpore fieri digestiones, quarum altera pendet ex altera, et si praecedens fuerit impedita, nullus fit sequentis effectus:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 26:1)
Ossa dentes cum unguibus et capillis nimia siccitate ita denseta sunt ut penetrabilia non sint effectui animae qui sensum ministrat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 11:2)
adeps medulla et cerebrum ita in humore atque mollitie sunt ut eundem effectum animae quem siccitas illa non recipit mollities ista non teneat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 11:3)
Sed quia necessarius animali est, locat in cavernis cerebri spiramentum de effectibus suis:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 18:1)
His tribus propositis, ut dixi, animae per spinalem medullam praebetur effectus.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 24:1)
Si dicto meo addubitaveris, medicinae contemplator effectum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 10:3)
Ergo tria ista necessaria nobis sunt ad effectum videndi:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 14:1)
ex hoc perfectae avis species extitit procedente paulatim maturitatis effectu.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 3:4)
Belli pars magna peracta est His, quibus effectum est, ne pugnam tiro paveret:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 2:10)
Hac luce cruenta Effectum, ut Latios non horreat India fasces, Nec vetitos errare Dahas in moenia ducat, Sarmaticumque premat succinctus consul aratrum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:59)
Ergo sine effectu prurit utrique labor.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXXI3)
ita effectum est, ut caelum Iuppiter, maria Neptunus, Dis pater inferos sortirentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1393)
qui cum reverterentur ad naves, Ulixes, ut sui tantum operis videretur effectus, voluit sequens occidere Diomedem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1666)

SEARCH

MENU NAVIGATION