라틴어 문장 검색

quasi vero ipse non propter lubidinem tanta flagitia et faciat et dicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 73:11)
Nescis quam magnum flagitium admiseris:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 137:3)
Qui cum de puero multa mentitus foret Et plura de flagitiis castae mulieris, Adiecit id, quod sentiebat maxime Doliturum amanti, ventitare adulterum Stuproque turpi pollui famam domus.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Poeta8)
Sub quo non minora flagitia commiserat quam sub Nerone sed tectiora.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 1:2)
quod flagitium si 'male'. Non possum dicere aliud tunc mihi quam deos adfuisse.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 5:7)
Per hoc enim assequebamur, primum ut honestis cogitationibus immoraremur, deinde ut pulchritudinem illarum longiore tractatu pervideremus, postremo ut subitae largitionis comitem paenitentiam caveremus.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 8:2)
Aspice Regulum, qui ex paupere et tenui ad tantas opes per flagitia processit, ut ipse mihi dixerit, cum consuleret quam cito sestertium sescentiens impleturus esset, invenisse se exta duplicia, quibus portendi miliens et ducentiens habiturum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 13:1)
Non ideo tamen eximiam gloriam meruisse me, ut ille praedicat, credo, sed tantum effugisse flagitium.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 11 4:1)
Lustricius Bruttianus cum Montanium Atticinum comitem suum in multis flagitiis deprehendisset, Caesari scripsit.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 2:1)
Atticinus flagitiis addidit, ut quem deceperat accusaret.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 22 2:2)
quas contentas esse admonere senatum Publici Certi cruentae adulationis et petere, si poena flagitii manifestissimi remittatur, nota certe quasi censoria inuratur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 13 16:3)
TRAIANUS PLINIO Sicut largitiones ex publico fieri mandata prohibent, ita, ne multorum securitas subruatur, factas ante aliquantum temporis retractari atque in irritum vindicari non oportet.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 1111)
Non est flagitium, mihi crede, adolescentulum Scortari neque potare;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 239)
Non est flagitium, facere haec adolescentulum?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 250)
Haecine flagitia!
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 3, scene 345)

SEARCH

MENU NAVIGATION