라틴어 문장 검색

Vere ager floribus depingitur et inter querulas aves psalmi dulcius decantabuntur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:6)
Sed in illo opere pro aetate tunc lusimus et calentibus adhuc rhetorum studiis atque doctrinis quaedam scolastico flore depinximus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 1:3)
Taceo de Paula et Eustochio, stirpis vestrae floribus, ne per occasionem exhortationis tuae illas laudare videar, Blesillamque praetereo, quae maritum suum, tuum secuta germanum, in brevi vitae spatio tempora virtutum multa complevit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 2:1)
apis nomen accepit scripturarum floribus pasta, Spiritus Sancti odore perfusa et dulces ambrosiae sucos prophetali ore conponens.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 14:5)
Quotienscumque nitor in verba prorumpere et super tumulum eius epitaphii huius flores spargere, totiens conplentur oculi et renovato dolore totus in funere sum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 1:12)
Hoc idem possumus et de isto dicere, qui basilicas ecclesiae et martyrum conciliabula diversis floribus et arborum comis vitiumque pampinis adumbraret, ut, quidquid placebat in ecclesia tam dispositione quam visu, laborem presbyteri et studium testaretur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:10)
"Omnis caro faenum et omnis gloria eius quasi flos faeni"
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 13:6)
Cito flores pereunt, cito violas et lilia et crocum pestilens aura corrumpit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:8)
Unde et de scripturis pauca perstrinxi nec orationem meam, ut in ceteris libris facere solitus sum, illarum floribus texui.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 12:2)
"Ecce illi fruuntur suis rebus, ministrant ecclesiis, adeunt balneas, unguenta non spernunt et tamen in omnium flore versantur."
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 17:5)
interim modo litterularum elementa cognoscat, iungat syllabas, discat nomina, verba consociet, atque, ut voce tinnula ista meditetur, proponatur ei crustula mulsi praemia et, quicquid gustu suave est, quod vernat in floribus, quod rutilat in gemmis, quod blanditur in pupis, acceptura festinet;
(히에로니무스, 편지들, Ad Pacatulam 1:8)
flos Asiae ante ipsum, pretio maiore paratus quam fuit et Tulli census pugnacis et Anci et, ne te teneam, Romanorum omnia regum frivola.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V30)
inde virorum saltatus nigro tibicine, qualiacumque unguenta et flores multaeque in fronte coronae:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV17)
denique bis floribus vernat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SAMNITICUM 3:3)
Haec est secunda aetas populi Romani et quasi adulescentia, qua maxime viruit et quodam flore virtutis exarsit ac ferbuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION