라틴어 문장 검색

Admonet adtonitam fidus meminisse Creontis altor et occulto submittere lampada furto, regina Argolicas modo formidata per urbes, votum immane procis spesque augustissima gentis, nocte sub infesta, nullo duce et hoste propinquo, sola per offensus armorum et lubrica tabo gramina, non tenebras, non circumfusa tremiscens concilia umbrarum atque animas sua membra gementes saepe gradu caeco ferrum calcataque tela dissimulat, solusque labor vitasse iacentes, dum funus putat omne suum, visuque sagaci rimatur positos et corpora prona supinat incumbens, queriturque parum lucentibus astris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권129)
Ubi innocens formidat, damnat iudicem.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 784)
scio enim certissime qui es, et quare meres, et quae uentura tibi in proximo mala formidas.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XII. 2:6)
tertium dissensionis, cum animos proximorum etiam in superuacuis rebus offendere non formidamus;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XIX. 1:14)
ne forte nos tempore aliquo carnis inlecebris seruientes, minusque Dei iudicium formidantes, repentina eius ira corripiat, et uel temporalibus damnis iuste saeuiens affligat, uel ad perpetuam perditionem districtius examinans tollat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXIII [XXV]. 3:13)
nec procul iam a porta Palati erat clamitans, vicimus perfidos hospites, imbelles hostes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 136:2)
nam etiam illud accedit, ne tam clara pugna in eum annum transferri posset, quod imbelle triennium ferme pestilentia inopiaque frugum circa A. Cornelium consulem fuit, adeo ut quidam annales velut funesti nihil praeter nomina consulum suggerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 220:1)
Romanus odio accensus impium Fidenatem, praedonem Veientem, ruptores indutiarum, cruentos legatorum infanda caede, respersos sanguine colonorum suorum, perfidos socios, imbelles hostes compellans, factis simul dictisque odium explet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 356:2)
magna pars earum in arcem suos persecutae sunt nec prohibente ullo nec vocante, quia quod utile obsessis ad minuendam imbellem multitudinem id parum humanum erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 441:1)
et ne in muris quidem satis firma spe cum corona militum cincta iam scalis caperetur urbs, ad quattuor milia militum praeter multitudinem imbellem sese dedidere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 284:2)
quidquid ab urbe longius proferrent arma, magis magisque in imbelles gentes eos prodire.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 344:1)
imbellis videlicet atque inermis multitudo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 55:2)
lux pugnae initium fuit, quam aliquamdiu aequam et quia pro aris ac focis dimicabatur et quia ex tectis adiuvabat imbellis multitudo tamen Fregellani sustinuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 170:1)
ceterum quoniam ab hostibus in se aequa statui quam in se ipsi ferre maluerint, nuntiare Luceriam iussit, arma sarcinas iumenta multitudinem omnem imbellem intra moenia relinquerent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 211:1)
ne ille saepe, etiam si prima prospere evenissent, Persas et Indos et imbellem Asiam quaesisset et cum feminis sibi bellum fuisse dixisset, quod Epiri regem Alexandrum mortifero volnere ictum dixisse ferunt, sortem bellorum in Asia gestorum ab hoc ipso iuvene cum sua conferentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 282:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION