라틴어 문장 검색

verum haec apud eos forsitan quaerantur, qui summam rhetorices ad persuadendi vim rettulerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 259:1)
frugalitas apud Sybaritas forsitan odio foret, veteribus Romanis summum luxuria crimen.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 212:5)
nam cetera forsitan tenuis quoque et angusta ingenii vena, si modo vel doctrina vel usu sit adiuta, generare atque ad frugem aliquam perducere queat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 77:1)
ac forsitan ne sint quidem paria, quae ulla parte sunt dissimilia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 170:7)
non tecum iure summo, non dicam, quod forsitan obtinerem;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 94:2)
invenio, qui aggregent his sed ut haec non sunt schemata, sic alia vel sint forsitan ac nos fugerint vel etiam nova fieri adhuc possint, eiusdem tamen naturae cuius sunt ea de quibus dictum est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 153:1)
quod non eo dico, quia non illud quoque solutum habeat suos quosdam et forsitan difficiliores etiam pedes;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 277:1)
nam qui hoc agit ut prior sit, forsitan, etiamsi non transierit, aequabit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 142:4)
et forsitan hoc sunt adiuti qui, auctione dimissa, quid cuique vendidissent testibus argentariorum tabulis reddiderunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 119:1)
Ceterum ex omni multitudine non amplius quadraginta memores nominis Romani grege facto locum cepere paulo quam alii editiorem, neque inde maxima vi depelli quiuerunt, sed tela eminus missa remittere, pauci in pluribus minus frustrari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장6)
Turpi fuga incertae ac forsitan post paulo morbo interiturae vitae parceret.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 106장8)
Expectas forsitan, ut tibi haec dicant:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 22 7:4)
Supervacuum forsitan putas id discere, quod semel utendum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 26 9:3)
Nam illi quoque non inventa, sed quaerenda nobis reliquerunt, et invenissent forsitan necessaria, nisi et supervacua quaesissent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 4:4)
forsitan habebis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 47 12:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION