라틴어 문장 검색

Haec audiens Pippinus iter illuc arripiens cum exercitu suo, supra nominatos totos sibi subiugavit, Grifonem secum adduxit, Lantfridum similiter, Tassilonem in ducatu Baioariorum conlocavit per suum beneficium ;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 748 8:4)
Adeo illo anno in omnibus locis adversa fortuna fatigati sunt, ut ipsi sibi hoc accidisse testati sint, eo quod anno superiore contra omnem iustitiam de Patalaria insula sexaginta monachos asportatos in Hispania vendiderunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 807 180:4)
medius autem, qui per Carantanos intrabat, quamquam in tribus locis ei resisteretur, feliciore usus fortuna ter hoste superato, Dravo etiam transmisso celerius ad destinata loca pervenit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 262:4)
Blanda penu clauso parcit fortuna timori.
(ANONYMUS NEVELETI, De mure urbano et rustico 14:12)
Cum ledit miseros fortuna, medetur eisdem.
(ANONYMUS NEVELETI, De pastore et leone 44:7)
Dum fortuna tonat, fugitiuos terret amicos, Et quis amet, quis non, sola procella docet.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:14)
Leta nouat fortuna senem.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:86)
sed finge haec aliter esse ac me ideo pauperem, quia mihi fortuna diuitias inuidit easque, ut ferme euenit, aut tutor imminuit aut inimicus eripuit aut pater non reliquit:
(아풀레이우스, 변명 20:1)
Pythagoram plerique Zoroastri sectatorem similiterque magiae peritum arbitrati tamen memoriae prodiderunt, cum animaduertisset proxime Metapontum in litore Italiae suae, quam subsiciuam Graeciam fecerat, a quibusdam piscatoribus euerriculum trahi, fortunam iactus eius emisse et pretio dato iussisse ilico piscis eos, qui capti tenebantur, solui retibus et reddi profundo;
(아풀레이우스, 변명 29:5)
quippe etenim uidebatur sibi peridoneum maritum matri repperisse, cui bono periculo totam domus fortunam concrederet.
(아풀레이우스, 변명 70:10)
quid enim faciat homo miser ampliuscula fortuna deuolutus, quam tamen fraude patris ex inopinato inuenerat?
(아풀레이우스, 변명 73:12)
homo iustus et morum dedit operam, quod male partum erat ut male periret, nec quicquam ei relictum est ex largiore fortuna praeter ambitionem miseram et profundam gulam.
(아풀레이우스, 변명 73:21)
tuum hoc, Maxime, tuaeque prouidentiae beneficium est, quod a principio intellectas calumnias, ne corroborarentur tempore, praecipitasti et nulla impertita mora subneruiasti.
(아풀레이우스, 변명 82:10)
quamquam quis omnium uel exigue rerum peritus culpare auderet, si mulier uidua et mediocri forma, at non aetate mediocri, nubere uolens longa dote et molli condicione inuitasset iuuenem neque corpore neque animo neque fortuna paenitendum?
(아풀레이우스, 변명 90:6)
nam quodcumque aliud in dotem acceperis, potes, cum libuit, ne sis beneficio obstrictus, omne ut acceperas retribuere, pecuniam renumerare, mancipia restituere, domo demigrare, praediis cedere:
(아풀레이우스, 변명 90:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION