라틴어 문장 검색

deinde in fronte frigidus sudor, eumque mors sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 23장 1:8)
tum multa frigida aqua fouetur, emplastrumque circa datur, quod ualentem inflammationem reprimat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 3:5)
eaque ne nimis incalescat, subinde in aquam frigidam demittenda est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 7:2)
Quae soluere, si accidit, maturius oportet, et fouere aqua per aestatem frigida, per hiemem egelida;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 30:3)
cicatrix inducta fouenda frigida aqua est, in qua myrtus, hedera, aliaeue similes uerbenae decoctae sint;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 31:6)
69, 15 cibi, potionesque vel frigidae vel ferventes;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).356)
cibi frigidi vel ferventes?
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).366)
Ergo etiam ingeniosissimus saeculi nostri medicus, quem nuper vidimus, Cassius, febricitanti cuidam, et magna siti affecto, quum post ebrietatem eum premi coepisse cognosset, aquam frigidam ingessit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 69:2)
Prodest etiam interdum balneo, interdum aquis frigidis uti;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., I Qualiter se sanus agere debeat. 2:1)
Qui crudum sine praecordiorum dolore ructat, is ex intervallo aquam frigidam bibere, et se nihilo minus continere.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 2:4)
deinde, nisi hiems est, fovere os multa aqua frigida debet.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 4:4)
Ubi expletus est aliquis, facilius concoquit, si quidquid assumsit, potione aquae frigidae includit, tum paulisper invigilat, deinde bene dormit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., II Qualiter se agere debeant qui imbecilles sunt. 10:1)
post haec os aqua calida, deinde frigida fovere.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 4:4)
Illud quoque nosse oportet, quod ex labore sudanti frigida potio perniciosissima est;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 6:4)
Quod ita praecipio, ut tamen fatear, ne ex hac quidem causa sudanti adhuc frigidum bibendum esse.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 7:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION