라틴어 문장 검색

intrinsecus admouendus sed aliquanto diutius uapor calidus, donec ea suppurent et per se aperiantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 3:6)
Quod si duriore id prohibebit, extrinsecus admouendus erit spongia uapor calidus, inponendumque ceratum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 2:3)
Si suppuratio se ostendet, diutius eo uapore utendum erit, et continendum ore calidum mulsum, in quo ficus decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 2:4)
Pure exempto si leuis plaga est, satis est ore calidam aquam continere, extrinsecus fouere eodem uapore;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 13장 3:2)
praecipueque id ulcus multa calida aqua fouendum est, uelandumque neque frigori committendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 10:3)
eodem deinde uapore postea quoque foueri et superinungui, donec ad sanitatem perueniat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 3:6)
In his uer expectandum est, aut si quid magis pressit, melior tamen autumnus est quam aestas aut hiemps, atque is ipse medius, iam fractis aestibus, nondum ortis frigoribus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 9:3)
a quarto die uapore aquae calidae fouendum, inunguendumque medicamentis ad cicatricem perducentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 27:7)
posteaque uapore aquae calidae fouendus oculus et lenibus medicamentis inunguendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 28:13)
Ergo etiam tertio quoque die fouendum erit uapore aquae calidae, rursusque idem medicamentum iniciendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 5:5)
Vbi intestinum prolapsum est, tumor neque durus neque mollis est, omni frigore minuitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 2:5)
frigore omni contrahitur, calore diffunditur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 5:2)
isque subinde oleo tepido madefaciendus est, ut neque frigus ad uesicam admittat et neruos leniter molliat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 24:5)
tum uulnus deligare et cotidie resoluere, similiterque curare usque ad diem quintum, a sexto die etiam uapore aquae calidae per spongiam fouere, cetera [ex] eadem facere.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 10:5)
tum ea leniter deliganda est, et a tertio die uapore, ut in naribus posui fouenda.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 6장 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION