라틴어 문장 검색

Sed etiam satis multo sanguine effuso ex eo loco quo neque nervus, neque musculus est, ut, puta, in fronte, vel superiore capitis parte, commodissimum tamen est cucurbitulam admovere a diversa parte, ut illuc sanguinis cursus revocetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 36:3)
maximeque, si discissa auris ima est, vel imus nasus, vel frons, vel bucca, vel palpebra, vel labrum, vel circa guttur cutis, vel venter.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 39:9)
siquidem ad singulorum pilorum radices foramina sunt, per quae fertur humor glutinosus, subpallidus, crassitudinem mellis, aut visci referens, interdum olei:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 58:10)
in qua similiter quidem, sed magis cutis exasperatur exulceraturque, ac vehementius et roditur, et rubet, et interdum etiam pilos remittit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 81:6)
in eaque albi pili sunt, et lanugini similes.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 85:3)
Porrigo autem est, ubi inter pilos quaedam quasi squamulae surgunt, eaeque a cute resolvuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, II De porrigine. 1:1)
Fit utrumque in iis partibus, quae pilis conteguntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, III De Sycosi. 2:1)
Commune utrique est, quod emortua summa pellicula pili primum extenuantur, deinde excidunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IV De Areis. 1:2)
quibusdam etiam ad frontem, se duo capita in priore parte committant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IV De Areis. 2:5)
quia, quum paulatim summa pellicula excisa est, adaperiuntur pilorum radiculae.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IV De Areis. 3:6)
Neque ante oportet desistere, quam frequentem pilum nasci apparuerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, IV De Areis. 3:7)
utique si in fronte venae tument, si firmo corpore materia superest.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 7:7)
idque in linteolum illinere, et fronti agglutinare, ut, compressis venis, pituitae impetum cohibeat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 9:4)
Genus quoque vitii est, quo inter pilos palpebrarum pediculi nascuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 41:1)
Neque alienum est illini frontem compositione Andreae:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 44:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION