라틴어 문장 검색

Et cum ita graves sint et cultores virtutum, (ut putant) si undelibet equos aut aurigas quendam didicerint nuntiasse, ita imminent eidem et percunctantur, ut Tyndaridas fratres eorum suspexere maiores, cum priscis illis victoriis indicatis gaudio cuncta complessent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 11:1)
Per id omne tempus, Palladius ille, coagulum omnium aerumnarum, quem captum a Fortunatiano docuimus primum, ipsa sortis infimitate ad omnia praeceps, clades alias super alias cumulando, lacrimis universa perfuderat luctuosis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 2장 1:1)
Caput tamen eius avulsum residue integro corpore, cum magno visentium gaudio urbi illatum est ante dictae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 42:2)
Dumque hi venturum operiuntur, ille regno incolumis restitutus, et cum gaudio popularium summo susceptus, fide pari deinde mansit immobilis, iniuriis quas pertulerat omnibus demussatis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 15:2)
Hocque impetrato, egressi omnes exceptique cum plausu et gaudiis, ascensis equis evolarunt, moturi incitamenta diversa bellorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 7:3)
Cui papa Symmachus et cunctus senatus vel populus Romanus cum omni gaudio extra urbem occurrentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 9:5)
Sic cum summo gaudio populi deductus est corpus eius foris civitatem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 15장 6:5)
Langobardi mox ut audiunt, gavisi sunt gaudio.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 15)
Francorum gens haec audiens, magno gavisi sunt gaudio.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 43)
Imperator vero magnum gavisus est gaudium, honorem dignitatis eorum tribuit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1414)
Statimque de latibulis Dani pauci surgentes *illum interemerunt, magnumque dolorem et terrorem Christianis fecit, Danis vero gaudium.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 31:4)
Rex dolet et leto mentitur gaudia uultu.
(ANONYMUS NEVELETI, De iudeo et pincerna 63:23)
Sed mea turbauit gaudia liuor edax.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:19)
hesternum illis imbrem lacrimas auspicasse;
(아풀레이우스, 플로리다 16:27)
cupio gratus uideri, sed prae gaudio nondum mihi uacat gratias agere.
(아풀레이우스, 플로리다 16:54)

SEARCH

MENU NAVIGATION